|
AUGUSTINUS respondit: Quam dicit palmarem causam, cur non
accipiat genealogiam Jesu Christi, ibi apertissime victus
ostenditur, legentibus quae supra diximus de Filio hominis, quod tam
crebro se Christus esse testatur (Matth. VIII, 20), et de
Filio Dei, quomodo idem ipse sit et filius hominis (Id. IX,
6); quomodo secundum divinitatem non habeat genus in terra, secundum
carnem autem sit ex semine David, sicut apostolica doctrina testatur
(Rom. I, 3, et II Tim. II, 8). Unde oportet eum credi
et intelligi, et a Patre exisse (Joan. XVI, 28), et de
coelo venisse (Id. VI, 41), et hic tamen Verbum carnem factum
inter homines habitasse (Id. I, 14). Quod si propterea putant
eum non habuisse in terra matrem vel genus, quia dixit, Quae mihi
mater, vel qui fratres (Matth. XII, 48)? superest ut etiam
discipulos ejus, quibus hoc exemplum in se ipso praebuit, ut terreni
generis necessitudinem propter regnum coelorum contemnerent, affirment
non habuisse patres, quia dixit eis, Ne vobis dicatis patrem in
terra; unus enim est Pater vester Deus (Id. XXIII, 9).
Quod ergo istos de patribus docuit, hoc ipse de matre et fratribus
prior fecit: sicut et alia multa, in quibus se nobis, ut eum
imitaremur, praebere, et, ut sequeremur, praeire dignatus est.
Quapropter iste qui in eo quod putat, palmare sic vincitur, quam
jaceat et involvatur in caeteris animadvertendum est. Quippe qui
propterea dicit non credendum esse Apostolis, qui ejus non solum
divinam, sed etiam humanam nativitatem annuntiaverunt, quia postea
juveni adhaeserunt, et nec viderunt eum natum, nec se hoc ab illo
audisse dixerunt. Cur ergo credunt Joanni dicenti, In principio
erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc
erat in principio apud Deum; omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso
factum est nihil (Joan. I, 1-3), et caetera quae illis quamvis
non intelligentibus tamen placent? Dicant ubi hoc Joannes viderit,
aut ubi se hoc ab ipso Domino audisse dixerit. Quidquid enim
dixerint, unde hoc Joannes scire potuerit, inde credimus etiam omnes
annuntiatores nativitatis Christi, id quod annuntiaverunt scire
potuisse. Deinde quaero, unde credant dixisse Dominum, Quae mihi
mater, aut qui fratres? Si quia hoc Evangelista narravit, cur ei
non credunt et illud, Quia mater ejus et fratres quaerebant eum
(Matth. XII, 48, 46)? Si autem hoc mentitus est quod
nolunt credere, quomodo ei credunt Christum dixisse quod nolunt
intelligere? Deinde si Christum natum, quia jam juveni adhaeserat,
non potuit nosse Matthaeus, unde potuit Christum non natum, post tot
annos natus nosse Manichaeus? Dicturi sunt: Spiritus sanctus hoc
sciebat qui erat in Manichaeo. Ille sane si Spiritus sanctus esset,
vera dixisset. Sed cur non potius de Christo discipulis ejus, qui
etiam corporaliter ei adhaeserunt, credimus; qui non solum per
Spiritum sanctum ab ipso impertitum scire potuerunt, si quid lateret
in rebus humanis, sed tam recenti et praesenti memoria, etiam solo
humano sensu, genus Christi secundum carnem et totam originem
collegerunt? Et tamen caeci et surdi testes dicuntur Apostoli.
Utinam tu non tantum caecus et surdus fuisses, ne tam vana et
sacrilega disceres; sed etiam mutus, ne talia diceres!
|
|