|
FAUSTUS dixit: Quare non accipis Testamentum Vetus? Quia
jam praeventus sum Novo: veteri autem et novo non convenit, ut
Scriptura testatur. Nam, Pannum, inquit, novum nemo assuit
vestimento veteri, alioquin major scissura fiet (Matth. IX,
16, et Luc. V, 36). Quia ergo majorem, sicuti vos,
scissuram facere caveo, Christianam novitatem Hebraicae vetustati non
misceo . Quis enim non etiam sordidum judicet, novis vestibus
indutis, non donare inferioribus vetera ? Quapropter, ego etiamsi
natus essem Judaeus, ut fuerunt Apostoli, dignum tamen erat me,
Novo accepto Testamento, Vetus repudiare, ut fecerunt ipsi. Nunc
vero et naturae beneficio consecutus ut sub servitutis jugo non
nascerer, et Christo mihi protinus occurrente cum pleno munere
libertatis; quam miser et stultus et insuper ingratus ero, si me ultra
addixero servituti? Quippe Paulus inde Galatas arguit, quod in
circumcisionem relabentes, ad infirma repedarent et egena elementa,
quibus denuo servire vellent (Galat. IV et V). Quomodo ergo id
ego admittam, in quo alium videam reprehendi? Turpe est redire in
servitutem, sed turpius ire.
|
|