|
AUGUSTINUS respondit: Jam quidem satis superius ostendimus,
quare et quomodo teneamus auctoritatem Veteris Testamenti, non ad
Judaicae servitutis imitationem, sed ad Christianae libertatis
testificationem. Neque enim mea, sed Apostoli vox est, Quia omnia
haec in figura contingebant illis; scripta autem sunt propter nos, in
quos finis saeculorum obvenit (I Cor. X, 11). Quapropter non
in servitute facimus quae jussa sunt ad nos praenuntiandos, sed in
libertate legimus quae scripta sunt ad nos confirmandos. Quis itaque
jam non intelligat, unde Galatas revocat Apostolus, non religiose
Scripturam circumcisionis legentes, sed jam superstitiose circumcidi
volentes (Galat. IV et V)? Unde non pannum novum vestimento
veteri assuimus; sed erudimur in regno coelorum, ad similitudinem
illius patrisfamilias, quem commemorat Dominus proferentem de thesauro
suo nova et vetera (Matth. XIII, 52). Ille autem assuit
pannum novum vestimento veteri, qui continentiam vult habere
spiritualem, et nondum deposuit spem carnalem. Nam legite
diligenter, et videte de jejunio Dominum interrogatum, respondisse,
Nemo assuit pannum novum vestimento veteri (Id. IX, 16).
Adhuc enim discipuli Dominum carnaliter diligebant, quandoquidem
etiam ne occisum amitterent, formidabant. Unde Petrum revocantem se
a passione, satanam appellat, quod non saperet quae Dei sunt, sed
quae hominum (Id. XVI, 23). Proinde attendite in illa
phantasia vestra de regno Dei, unde istam lucem solis carni conspicuam
tanquam ad exemplum vobis propositam diligitis et adoratis, quam
carnalem spem geratis: et invenietis jejunia vestra quomodo prudentiae
carnis, tanquam vestimento veteri assuantur. Verumtamen cum pannus
novus vestimento veteri non conveniat, unde potuerunt principibus
tenebrarum membra Dei vestri, non adjuncta atque consuta, sed, quod
est vehementius, commixta et concreta cohaerere? An utrumque vetus
est, quia utrumque falsum, et utrumque de prudentia carnis est? Nisi
forte inde vultis probare unum fuisse novum, alterum vetus, quia major
scissura facta est; ut miserabilis pannus de regno lucis
abscinderetur, et globo tenebrarum aeterna poena configeretur. Et
tamen argute sibi videtur velut acu linguae divinarum Scripturarum
firmamenta compungere , talium fabularum sordibus sartor, aut mendicus
indutor.
|
|