|
AUGUSTINUS respondit: Cur ergo Apostolus, quem dicis
relicto Judaismo ex amaritudine transisse in dulcedinem, magis inde
fractos ramos dicit, qui ex ipso populo in Christum credere
noluerunt; et in ipsa oleae radice, id est origine sanctorum
Hebraeorum, tanquam oleastrum gentes insertas, ut fierent participes
pinguedinis oleae? Nam cum de Judaeorum lapsu admoneret Gentes ne
superbirent, ita locutus est: Vobis enim, inquit, dico Gentibus,
quamdiu quidem ego sum Gentium Apostolus, ministerium meum
glorifico, si quo modo ad aemulationem provocare potero carnem meam,
ut salvos faciam aliquos ex illis. Si rejectio illorum reconciliatio
est mundi, quae erit assumptio, nisi vita ex mortuis? Si autem
delibatio sancta est, et conspersio; et si radix sancta est, et
rami: quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum esses
oleaster, insertus es in illis, et socius radicis factus es et
pingueainis oleae, noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris,
non tu radicem portas, sed radix te. Dicis ergo: Fracti sunt rami
ut ego inserar. Bene. Incredulitate fracti sunt. Tu autem fide
stas, noli altum sapere, sed time: nam si Deus naturalibus ramis non
pepercit, neque tibi parcet. Vide ergo bonitatem et severitatem
Dei: in eos quidem qui ceciderunt, severitatem; in te autem
bonitatem, si permanseris in bonitate: alioquin et tu excideris. Et
illi si non permanserint in incredulitate, inserentur: potens est enim
Deus iterum inserere illos. Nam si tu ex naturali excisus oleastro et
contra naturam insertus es in bonam olivam; quanto magis illi qui
secundum naturam sunt, inserentur suae olivae? Nolo enim vos
ignorare, fratres, sacramentum hoc, ut non sitis vobis sapientes,
quia caecitas ex parte Israel facta est, donec plenitudo Gentium
intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI,
13-26). Videtis ergo vos, qui in ista inseri radice non
vultis, non quidem fractis ramis esse similes, sicut est carnalis et
impius populus Judaeorum, sed in oleastri amaritudine remansisse.
Nam quid, nisi oleastrum Gentium sapit, adorare solem et lunam?
Nisi forte propterea vos jam non putatis esse in oleastro Gentium,
quia spinas novi generis addidistis, et falsum Christum, quem cum
sole et luna coleretis, non manu fabrili, sed perverso corde
finxistis? Inserimini ergo in radicem oleae, quo se redditum gaudet
Apostolus, qui inter fractos ramos per incredulitatem fuit. Inde se
quippe liberatum dicit, cum se a Judaismo ad Christum transisse
laetatur, quia Christus semper in illa radice, atque in illa arbore,
praedicatus est: in quem venientem qui non crediderunt, fracti sunt
inde; et qui crediderunt, inserti sunt ibi: quibus ne superbiant,
dicitur, Noli altum sapere, sed time: nam si Deus naturalibus ramis
non pepercit, neque tibi parcet. Sed ne de ipsis fractis desperetur,
paulo post dicit: Et ipsi si non permanserint in incredulitate,
inserentur: votens est enim Deus iterum inserere illos. Nam si tu ex
naturali excisus oleastro, et contra naturam insertus es in bonam
olivam; quanto magis illi qui secundum naturam sunt, inserentur suae
olivae? Ecce unde etiam ipse gloriatur, a fractura liberatus, et
radicis pinguedini redditus. Qui ergo in vobis sunt, quos inde fregit
impietas, redeant, et rursus inserantur. Qui autem nunquam ibi
fuerunt, veniant a naturali sterilitate praecisi, participes
fecunditatis futuri.
|
|