|
FAUSTUS dixit: Cur non accipis Testamentum Vetus? Quia et
ab ipso hoc, et ex Novo didicimus, aliena non concupiscere. Quid
autem, inquis, alienum habet Testamentum Vetus? Imo quid habet non
alienum? Divitias promittit, et ventris saturitatem, et filios et
nepotes, vitamque longam, et cum his Chananitidis regnum: sed omnia
haec circumcisis et observantibus sabbata, et immolantibus sibi, et
abstinentibus a porcina, et hujusmodi caeteris: quae quia ego
negligo, et Christianus omnis, ut inepta scilicet, et ad salutem
animi minime pertinentia, idcirco nec quae promittit, ad me jam
spectare cognosco: memorque quia sit mandatum, Non concupisces aliena
(Exod. XX, 17; Rom. VII, 7), Judaeis bona sua
habere, libens volensque permisi, solo scilicet Evangelio et regni
coelorum splendida haereditate contentus. Nam ut Judaeo, si sibi
Evangelium usurparet, jure increpitans dicerem, Improbe, quid tibi
cum eo est, cujus praecepta non servas? sic vereor ne mihi eadem
Judaeus increpitet, tenenti Testamentum Vetus, cujus mandata
contemnam.
|
|