|
AUGUSTINUS respondit: Eadem saepe vana repetere istum non
pudet, sed eadem saepe, quamvis vera, respondere me piget. Quisquis
itaque etiam adversus ista responsionem quaerit, quae superius a nobis
dicta sunt, legat (Lib. 6, cap. 2). Judaeo autem dicenti
mihi, Cur tenes Vetus Testamentum, cujus praecepta non servas?
respondeo, servari a Christianis etiam ex ipsis Libris praecepta
vitae agendae; praecepta vero vitae significandae tunc recte
observata, cum praenuntiabantur ista, quae nunc revelata sunt.
Quapropter etiam ipsa sic non observo ad religionem, ut teneam tamen
ad testificationem: sicut et promissa carnalia, quae ibi continentur,
unde proprie Vetus dicitur Testamentum. Quamvis enim mihi aeterna
speranda revelata sint; et illa tamen attestantia lego, quae in figura
contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis
saeculorum obvenit (I Cor. X, 11). Itaque si audistis quid
respondeamus Judaeis, audite et quid objiciamus Manichaeis.
|
|