|
Certe Faustus dixit, turbari nos posse, si nobis Judaei dixerint:
Quare tenetis Vetus Testamentum, cujus praecepta non observatis?
Quibus nos, ejusdem Scripturae venerata atque servata auctoritate
respondemus. Vos quid respondetis, cum vobis dicitur: Quare tenetis
evangelicos Libros, quorum vos ad decipiendos imperitos confingitis
sectatores; et quae ibi scripta sunt, non solum non creditis, sed
etiam quantis potestis viribus oppugnatis? Certe videtis vos potius de
Novo Testamento, quam nos de Vetere objectis respondere non posse.
Omnia enim quae in Vetere scripta sunt, nos et vera esse dicimus, et
divinitus mandata, et congruis temporibus distributa. Vos autem cum
vobis objecta fuerint, quae in libris Novi Testamenti scripta sunt,
nec accipiuntur a vobis, deficientes in respondendo, et manifesta
veritate faucibus pressis, anhelitu saucio dicitis esse falsata. Quid
aliud possent exspirare praefocata ora fallacium? vel potius quid aliud
possent putere confossa cadavera mortuorum? Et tamen confessus est
Faustus, non concupiscere aliena, non solum se ex Novo Testamento,
sed etiam ex Vetere didicisse: quod certe a suo Deo non posset
discere. Ille quippe, si non concupivit alienum, quare super terram
tenebrarum, ubi nunquam fuerunt, nova saecula construxit? An
dicturus est: Prior ipsa gens tenebrarum regnum meum concupivit, quod
ab illa erat alienum? Ergo imitatus est gentem tenebrarum, ut et ipse
concupisceret aliena? An angustum antea fuerat regnum lucis?
Optandum igitur erat bellum, ut acquireretur de victoria latitudo
regnandi. Quod si bonum est, et ante potuit concupisci: sed
exspectabatur ut gens hostilis in bellum prior erumperet, quo quasi
justius expugnaretur. Si autem non est bonum, quare inimico victo,
super alienam terram crescere voluit regnum suum, cum prius contentus
suis finibus, plena felicitate vixisset? Sed utinam vere isti haec
ipsa praecepta vitae agendae, quorum est unum, ne concupiscamus
alienum, vellent ex illis Litteris discere: profecto mansuescerent,
et mites intelligerent etiam illa praecepta vitae significandae, quibus
eorum oblatrat offensio, et illi tunc tempori observanda congruisse.
Nos autem quomodo Vetus Testamentum tanquam alienum concupiscimus,
cum ea legamus quae in figura contingebant illis; scripta sunt autem
propter nos, in quos finis saeculorum obvenit? Puto quod non
concupiscit alienum, qui hoc legit quod scriptum est propter ipsum.
|
|