|
Pronuntiavit olim Erasmus, non esse probabile hunc dialogum esse
Augustini, cujus non meminit in libris Retractationum. Nam Actis
ecclesiasticis, inquit, solet addi locus, interdum etiam quid fecerit
qui proponit, aut qui respondet. Ad haec, non solent Ariani tam
facile concedere in disputando, quam hic facit Felicianus. Praeterea
densior est Augustinus in citandis Scripturis, quam hic est. Notat
postremo Erasmus phraseos dissonantiam, et concludit eruditum aliquem
exercendi ingenii gratia finxisse dialogum; quod factum et ab
Hieronymo videmus. Dissimulata vero hac Erasmi censura,
Lovanienses librum hunc excudi curarunt inter genuina opera et cum
nomine Augustini, quia videlicet ipsius esse agnoscit Beda vulgatus
in Paulum ad I Cor. 1, et Lanfrancus in opere contra
Berengarium: quibus adjungi potest Alcuinus, lib. 1 contra
Elipantum, et Petrus Lombardus in 3 Sent. dist. 21, cap.
Sicut; et dist. 22, cap. Et utique. Sed quod ad Bedam, certe
Bedae veri collectio in Paulum, quam in bibliotheca Germanensi
habemus nondum vulgatam, caret prorsus eo loco libri hujus qui in
collectione vulgata, cujus auctorem esse Florum saepe notavimus,
citatur tanquam Augustini. Nihil autem mirum quod Augustini creditus
est liber, ejus revera nomine in vetustissimis codicibus praenotatus,
et forte ipsi a vero illius auctore certis de causis suppositus. Id
scilicet a Vigilio Tapsensi factitatum observavimus admonitione in
Altercationem cum Pascentio, in Appendice tomi secundi. Hunc
eumdem Vigilium subsequentis cum Feliciano Altercationis auctorem
detexit demonstravitque Petrus Franciscus Chiffletius, non solum ob
similitudinem stili cum indubitatis Vigilii contra Eutychem libris,
sed etiam quia in Divionensis Abbatiae codice antiquo (quem quidem
ante annos circiter octingentos scriptum putamus) Vigilii nomen
praefert. Vigilius ipse in praefatione librorum contra Varimadum,
digestos a se in unum corpus de Unitate Trinitatis libellos memorat,
ubi adversarii propositionibus, non testimoniorum auctoritate, sed
rustico, ut ait, sermone, id est, quasi sacrarum litterarum rudis
respondebat. Caeterum Optati nomen, cui directus liber notatur in
editis, abest a Divionensi codice et ab aliis melioris notae. In
quibusdam tamen Mss. et titulus habet De Unitate Trinitatis ad
Optatum; et praefatio Extorsisti mihi, dilectissime fili Optate.
|
|