|
FEL. Scire cupio quo pacto et ad Filium transiit dignitas
Patris, et ad Patrem non recurrit humilitas prolis.
AUG. Non secundum naturam ista nunc dici, quotidianarum rerum
exempla nos docent. Ecce enim putemus aliquem regem ac regis filium
depositis regiae majestatis insignibus, subjecti militis indumenta
suscipere, et propter certam patris dispensationem ac sociorum
salutem, rebellium contumelias sustinere: numquid quia ad hunc
participium regiae potestatis, certum est nativitate decurrere,
idcirco ad eum qui genuit, injuriam filii non compatiendi affectu, sed
ipsa passionis proprietate certum est pervenire? Non ita est, quia
non ex filio patrem, sed ex patre filium certum est natum esse. Et
propterea totum inter eos simile dicimus quod pertinet ad communionem
naturae: illud proprium quod per accidens uni noscitur evenisse
personae. Habet ergo nascendo totum Filius cum Patre quod Pater
est; sed non cum Filio Pater quidquid specialiter ipse perpessus
est. Non utrique commune est, quod ex homine natus est homo, sed
accidens speciale, quod plerumque sine praejudicio communis naturae
neuter habere docetur in altero. Una est patris substantia, una
persona. Haec cum genuit, ex hac sine dubio non diversa noscitur
exstitisse, sed altera; quae non aliud docetur esse quam prima, dum
et communis docetur et propria: communis, inquam, unitate
substantiae; propria, discretione personae. Cum ergo in se exstet
illa quae nata est, non quidquid huic acciderit ad gignentem necessario
transit, sicut ad nascentem quidquid proprium ac substantiale gignentis
constat esse, pervenit. Non enim sicut Filio ipsa generatione
collata est divinitas Patris, sic ad Patrem refertur cura,
aegritudo, paupertas, mors, humilitas prolis. Quod ideo non fit,
quia quamvis de una est, id est, Patris substantia fuerit similis
genita: tamen quia jam in se ipsa exstat, quaecumque huic extrinsecus
ingeruntur, non communia dicuntur esse, sed propria. Si ergo humani
generis ista conditio est, ut non usque adeo filii ab eo qui genuit in
aliud unquam mutata substantia est, ut non eadem possit esse, sed
altera; dum extrinsecus, filio accidentibus multis, manet nihilominus
natura communis: quid nos de Deo atque ejus Filio dignum est
credere? quid decet praedicare? quorum quamvis secundum indivisae
majestatis simplicem gloriam non sit natura dissimilis, specialiter
tamen a Filio corpus assumptum est; ut humiliaretur in infirmitate
carnis nostrae, qui pati nihil poterat in communis divinitate
substantiae. Non assumit homo hominis filius alteram naturam, et cum
in eadem quae cum patre communis est patiatur, ad patrem tamen non
transmittit injuriam: et humiliatus in Filio Deus Pater passibiliter
creditur, cum non in eadem ipsa quae utrique communis est, sed in
nostra potius, quam solus ipse suscepit, Judaeorum creditur
pertulisse perfidiam? Ad summam, quid, precor, est quod pendebat in
cruce? Quid est quod lancea dicitur vulnerasse? Caro passibilis, an
substantia deitatis? Si majestatem profanus incorporei praedicator
assumpseris, corruptibilem Deum videris credere: si passibilem
carnem, non est communis ista cum Patre, ut per hanc eum possit crux
illa contingere.
|
|