|
FEL. Dum torrentis modo omnia quae a nobis sunt dicta praecipitas,
duos admodum christos, non unum praedicas. Et non immerito; nam si
in eo nihil penitus divinitas pertulit, secundum hominem Christus
alius fuit: alioquin per affectum communis deitatis, etiam ad Patrem
passio ipsa pervenit.
AUG. Non ita est; ego enim Salvatorem nostrum non confundo, non
divido: non confundo, ne aut incorpoream et imaginariam carnem, aut
carnalem et mortalem praedicem deitatem: non separo, ne Dei Patris
unam secundum carnem, et alteram secundum majestatem introducere videar
prolem: quia idem Dei Filius et sine initio processit ex Patre, et
secundum tempus nasci est dignatus ex virgine. Impassibilis in suo,
passus in nostro, dum incomprehensibilem majestatem velut quodam
indumento carnis vestire est dignatus ex utero . Una Mediatoris
persona, non una substantia: una, inquam, persona, ne sit non unus
Christus; non una substantia, ne Mediatoris dispensatione submota,
aut Dei tantum dicatur, aut hominis filius. Non ergo in Christo
susceptam carnem perpetuitate divinae generationis extendo; nec
immensam deitatem corporei ortus aetate concludo: quia idem in
divinitate auctor est rerum, qui in carne redemptor est hominum: idem
impassibilis in se, qui passus in corpore; dum sic utriusque naturae
proprietatem vere ex utraque gignenti similis natus expressit, ut et
veram carnem suscepisse eum constet ex matre, et indifferentem deitatem
habere constet ex Patre. Quibus in unam personam incomprehensibili
Mediatoris dispensatione conjunctis, servavit singulis propria, sed
conjunxit propriis aliena: servavit propria, dum non amisit
immensitatem deitatis, et infirmitatem non respuit carnis: conjunxit
propriis aliena, dum idem atque inseparabilis Christus, et proprio
carnis occiditur, et proprio deitatis apud inferos non tenetur:
proprio carnis gustavit vita mortem, proprio deitatis perpetuam
reddidit carnem. Non ergo recte dicitur, In Filio Pater est
passus: quoniam in carne quae ei non est cum Patre communis, passus
est Filius. Itaque glorificata est caro majestate, dum majestas
humiliata docetur in carne. Sed utrumque, non de duobus christis,
sicut putas, sed de uno atque eodem ipso, quem post partum virginis
Deum et hominem novimus, nos certum est praedicare.
|
|