CAPUT XI.

FEL. Si ergo ex virgine natus est Christus, quomodo Deo Patri dicitur coaeternus?

AUG. De hoc quidem nobis etiam adversus alios diversa contentio est; et ideo ne difficilior sit explanatio veritatis causam primum proponemus erroris. Nam ab uno malae credulitatis orsi principio, in duo quodam modo intelligentiae dissimilis deliramenta finduntur . Est namque utrisque commune, unam Christi nativitatem, non duas praedicare. Sed alii illam principalem, qua ante omnia ex Deo natus est Deus; alii hanc tantum, qua ex virgine processit hic Dominus, proprii dogmatis definitione recipiunt; qui per consequentiam male jacti seminis, in similis blasphemiae barathrum ceciderunt. Ecce enim qui ex virgine non credunt natum, omnem Evangeliorum fidem, omnem Baptismatis utilitatem, omnem Apostolorum praedicationem, et ad summam omnem Novi Testamenti auctoritatem, velut quadam Judaicae incredulitatis caecitate subvertunt. Et ideo ne ipsam majestatem quidem Dei Filii cognovisse putandi sunt; quia sacramentum Mediatoris, quo eum innotescere Pater gentibus voluit, abjecerunt. At vero hi qui non ex Patre ante omne initium, sed ex tempore virginis partu natum esse contendunt, non eum Creatorem omnium, non Dominum omnipotentia Patri ac majestate consimilem didicerunt. Quomodo enim fecisse putabitur cuncta, ante cujus ortum fuisse certum est universa? Aut quomodo ejus divinitas est profitenda quo necdum nato facta sunt singula? Vel quomodo ejus divinitas creditur esse perpetua, cum non semper ut Patris, sed ex tempore praedicatur effecta? Negant igitur etiam hi quodam modo Mediatoris consequentium rerum necessitate mysterium; quia non Deum et hominem, non ex aeternitate et tempore, non ex virtute et ex infirmitate, non ex Patre ante omnia Patri similem Filium et ex matre inter omnia verum, non imaginarium, hominis filium, in manifesto, non per verisimilitudinem, natum praedicant Christum. Quo fit, ut ne in carne quidem nosse putandi sint Deum, quem ante assumptionem carnis de Patre non putant genitum. Vides igitur quo pacto inter hos, licet discrepantibus mediis, idem tamen initium, idem exitus docetur erroris. Nos contra sic nativitatem utramque defendimus, ut neutram alterius affirmatione tollamus: nam nec temporalem primae illius perpetuitate damnamus, nec aeternam hujus temporalis brevitate concludimus; scientes veri Dei inseparabilem prolem, et hujus verae prolis postea verissimam carnem; non tunc fatentes Christi divinitatem coepisse cum virgo concepit; nec tunc coepisse carnem, cum ineffabili quodam partu monas illa, sine intercapedine medii temporis, in nullo differentem monadem, nisi quod monas docetur esse, genuit. Non infirmitatem voluntariam Christi omnipotens ejus majestas exhorruit, non omnipotentiam infirmitas corporalis exstinxit. Scio ad inferos divinitatem Filii Dei descendisse proprietate carnis, scio ad coelum ascendisse carnem merito deitatis. Non est Dei proprium, quod famem sensit: sed Dei proprium est, quod paucis panibus tot millia hominum satiavit . Non est proprium carnis, quod super frementes undas siccis pedibus ambulavit: sed carnis est proprium, quod sputa, palmas, flagella sustinuit. Unus tamen atque idem Christus est, qui et injurias toties pertulit, et actus in profundo non mersit. Ex hoc pacto in Mediatore Dei et hominum, injuria assumpti corporis affectam fatemur deitatem, sicut majestate deitatis glorificatam novimus carnem. Ergo Christus mortuus est, qui et resurrexit: nec ideo tamen utrumque ex uno, sed ex singulis singula, in utroque tamen perfectus ipse complevit, dum unus atque inseparabilis tam diversa complevit: uno mortem gustavit, altero mortuos suscitavit: sicque se Deum et hominem utriusque verus Mediator, nec geminata persona, nec substantia confusa monstravit. Ingressus est virginis uterum Dei Filius, ut iterum nasceretur ante jam genitus: suscepit totum hominem, qui jam habebat a Patre plenissimam deitatem. Non dissimilis genitori, cum nasceretur ex aeterno perpetuus: non dissimilis homini, cum ex matre nascitur moriturus. Idem tamen et aeternus in suo, et moriturus in nostro; dum utrumque continet ex se ipso, et neutrum perdit ex altero. Sicque ex Deo et homine non imperfectus, sed in diversa proprietate plenissimus natus est Christus, sicut ex anima et corpore unusquisque hominum docetur esse perfectus. Non alius homo corpus, alius animus: quamvis aliud animus, aliud corpus, unus tamen atque idem homo et corpus docetur et animus. Rursum non unum atque idipsum corpus et animus, quia ex utroque homo factus est unus. Non enim haec aut substantiam confundunt in unitate personae, aut personam geminant diversitate substantiae, quandoquidem unus ex his homo noscitur exstitisse. Non perdunt propria: sed quia in unum atque inseparabile convenerunt, ex propriis videntur facta communia. Afficitur in corpore mens doloribus corporis, fatigatur corpus cogitationibus mentis: et unum tamen horum proprium est corporis, alterum mentis; quod dum uni homini acciderit, et corporis commune videtur, et mentis. Sic post partum virginis, non alius Dei, et alius hominis, sed idem Christus Dei et hominis filius fuit. Et sicut in uno homine aliud animus, aliud corpus: sic in Mediatore Dei et hominum, aliud Dei Filius, aliud hominis fuit; unus tamen ex utroque Christus Dominus fuit. Aliud, inquam, pro discretione substantiae: non alius , pro unitate personae.