|
FEL. In superioribus quidem me ad credendam Christi ex matre
nativitatem salva perpetuitate compuleras: sed quia contra rationem vi
orationis extorta non in nobis possunt esse continua; idcirco cum ad
propositionem meam sollicita intentione respicio, necdum mihi videor in
his quae a te dicta sunt invenisse quod quaero. Nescio enim quomodo
natum doceatis ex tempore, quem coaeternum Patri dicitis jam fuisse.
Nasci enim est velut quidam motus rei non exstantis antequam nascatur,
id agens beneficio nativitatis ut sit. Quo colligitur, Christum qui
erat, nasci non potuisse; si nasci potuit, non fuisse.
AUG. Ad inquisitionem nos incomprehensibilium rerum nova
interrogandi curiositate compellis: et ideo non nisi quibusdam
exemplorum lineamentis poterit explicari quod quaeris. Patere igitur
me pro affirmato afferre rem alterius quaestionis: qui cum eam non pro
fide sui, sed pro alterius ostensione nunc profero, non in ea me
conjicias explicare quod credo; sed ita me credere ad praesens puta,
ut intelligere facilius possis ista quae dixero. Fingamus ergo, sicut
plerique volunt, esse in mundo animam generalem, quae sic ineffabili
motu semina cuncta vivificet, ut non sit concreta cum genitis, sed
vitam praestet ipsa gignendis. Nempe cum haec in uterum passibilem,
materiam ad usus suos formatura pervenerit, unam secum facit esse
personam ejus rei, quam non eamdem constat habere substantiam: et fit
operante anima et patiente materia, ex duabus substantiis unus homo;
cum aliud anima doceatur, aliud caro: sicque animam nasci fatemur ex
utero, quam ad uterum venientem vitam dicimus contulisse concepto.
Nasci, inquam, ex matre dicitur, quia ex hac sibi corpus aptavit,
in quo nasci posset: non quia antequam nasceretur, quantum ad se
attinet, ipsa penitus non fuisset. Et hic si verborum vim,
quotidiani sermonis contemplator attendas, contraria proponimus,
oppugnantia praedicamus: et in his tamen verum constat esse quod
dicimus. Ex matris utero cum corpore scimus animam nasci: sed etiam
matre priorem videmus animam praedicari. In filio mater animam
gignit: sed tamen etiam in ipsa matre non nisi animus vivit, sine quo
ne ipsa quidem potest esse quae genuit. Itaque si originem animantis
potentiae requiramus, prior est matre, et ex hac rursus nata videtur
esse cum sobole: prior, inquam, anima, per quam mater est animata;
prior mater, per quam in filio nata videtur et anima: sed non mater in
carnem animam vertit, nec carnem in animam commutavit; sed animatam
carnem de utero matris, idem carnis et animae et totius hominis
Creator exhibuit: qui per dispensationem analogiae diversa jungentis
in uno atque eodem homine, et utrumque insolubili unitate conjunxit,
et neutrum ex alterius participatione confudit. Sic ergo, imo multo
incomprehensibilius atque sublimius natus est susceptione perfecti
hominis de matre Filius Dei, qui est per omnipotentiam singularem
genitis omnibus, non facultas tantum, sed et causa nascendi: secundum
hominem, inquam, de virgine natus est Deus; eo pacto quo cum corpore
nasci docetur et animus: non quia utriusque est una substantia, sed
quia ex utroque fit una persona: non alius homo corpus, et alius
animus; sed unus homo corpus et animus. Sic post partum virginis,
non alius Dei filius et alius hominis; sed idem Christus Dei et
hominis filius. Et sicut in uno homine aliud corpus, aliud animus:
sic in uno Mediatore aliud Dei, aliud hominis filius; sed idem tamen
et non alius Dei quam hominis filius, quamvis propter aliud Dei, et
propter aliud hominis filius. Non ab initio carnis coepisse dicimus
Filium Dei, ne temporalem credat aliquis deitatem: non ab aeterno
Filii Dei novimus carnem, ne non veritatem humani corporis, sed
quamdam eum suscepisse putemus imaginem. Neque enim consumit
majestatem Filii Dei, veritas carnis; aut veritatem carnis,
immensitas deitatis; dum unum radiat virtutibus suis, aliud docetur
infirmitatibus nostris. Unus autem atque inseparabilis Christus et
humiliatur in assumptis, et glorificatur in propriis; cum et affici
non dedignatur injuriis, et aequalitatem custodit genitoris. Genuit
ergo Maria et non genuit Filium Dei: genuit, quando ex ipsa
secundum carnem natus est Christus; non genuit quando de Patre sine
initio exstitit Filius: genuit, quando ex hac Verbum caro
processit, ut habitaret in nobis (Joan. I, 14); non genuit
quando in principio erat Deus Verbum, quod originem praestitit
universis. Nolite ergo partu virginis determinare originem Dei
Verbi: nolite de virgine genitum corpus coaeternum dicere deitati;
quia Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II,
5) prima nativitate coaeternus est Patri, secunda particeps temporis
nostri; in illa auctor temporis, in ista particeps est aetatis.
|
|