|
FEL. Quoniam de mysterio Mediatoris perspicua ratione, et ad
credendum cuivis sufficienter tractasti; idcirco quaeso ut mihi quid
etiam de anima Christi sentiendum sit, jubeas explicari. Ita enim a
majoribus nostris semper est traditum, quod Christi corpus ad vicem
animae communis, ipsius Filii Dei habitus animarit; nec accessione
vitalis spiritus indigens fuerit, cui inhabitans fons vitae potuit
conferre quod vixit.
AUG. Possemus quidem id quod in hac quaestione catholicae
auctoritatis definitione praescribitur, divinorum voluminum testimoniis
edocere: sed quia nunc non librorum indicio , sed sola ratione placuit
cuncta discutere, idcirco in aliud tempus Scripturarum monumenta
reservantes, sicut superius factum est, sic etiam de animae
inquisitione tractabimus. Quod ut fieri facilius possit, quae
Salvatori nostro suscipiendi hominis causa fuerit, una tantum
Apostoli lectione subjecta breviter inquiramus: qua inventa, sine
aliqua difficultate etiam ad haec, quae hujus praecedentis sunt
consequentia, transibimus. Ab initio igitur ex corpore et anima Deus
hominem fecit: qui legis praecepta transgressus, post usurpationem
interdictae arboris, sententiam quodam modo poenae capitalis excepit.
Hic ad eum statum a quo lapsus est, non nisi auctoris sui gratia
reformatus, postliminii quodam modo jure potuit remeare: sicut qui se
de excelso in praeceps voluntate demiserit, in sua quidem habuit
potestate quod fecit, sed jam suo arbitrio certum est non subjacere
quod cadit . Surgit itaque beneficio alieno, qui cecidit vitio
proprio. Nec ideo non suo dicendus est cecidisse, quia alieno
noscitur surgere; nec propterea suo surrexisse, quia non alieno certum
est cecidisse. Sed de hoc alias, nunc ad propositum redeamus. Dicit
ergo venerabilis Paulus, quoniam idcirco secundum carnem natus est
Christus, ut sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit,
et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo
omnes peccaverunt. Et paulo post, Sed non sicut delictum, ita et
gratia. Si enim unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia
Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in plures
abundavit. Et non sicut per unum peccatum, ita et donatio. Nam
judicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in
justificationem. Si enim unius delicto mors regnavit per unum, multo
magis abundantiam gratiae et donum justitiae accipientes in vita
regnabimus per unum Jesum Christum. Igitur sicut per unius delictum
in omnes homines in condemnationem; sic et per unius justitiam in omnes
homines in justificationem vitae. Sicut enim per inobedientiam unius
hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius obauditionem
justi constituuntur multi (Rom. V, 12, 15-19). Venit
ergo Christus salvum facere quod perierat (Luc. XIX, 10).
Prius ergo videamus, quid illud est, quod protoplasti transgressione
perierit, et ex hoc facile scire poterimus, quid Dominus veniendo
salvare potuerit. Requirendum igitur nobis est, quisnam legem
Creatoris acceperit: ille enim sine dubio peccavit, qui praecepta
contempsit; ille praecepta contempsit qui quod prohibebatur admisit.
Dicit autem Scriptura: Praecepit Dominus Adae, dicens, Ab omni
ligno quod est in paradiso manducabitis, de ligno autem scientiae boni
et mali, non manducabitis de eo qua die autem manducaveritis, morte
moriemini (Gen. II, 16). Quaeramus ergo nunc, utrum hanc
legem totus homo acceperit? Si enim, ut in libro Geneseos
continetur, ex corpore et anima jam perfectus accepit, totus
transgrediendo peccavit: et si totus transgrediendo peccavit, totus
peccati sui vitio tunc periit. Si autem totus periit, totus beneficio
Salvatoris indiguit: et si totus beneficio Salvatoris indiguit,
totum Christus veniendo salvavit: et si totum veniendo salvavit, non
corpus absque anima; sed corpus et animam, quibus constat totus homo,
et quibus peccasse antea videtur assumpsit. Nam si toto homine
peccante, solam ejus carnem Christus assumpsit, anima poenae primae
illius transgressionis sine aliqua spe etiam nunc addicta permansit.
Quod si ita est, nescio quid nobis Mediatoris persona contulerit,
quae melius nostrum ex toto non redimens, brutam per se carnem, et
quae sine anima ne beneficium quidem ejus posset sentire, suscepit.
Vellem tamen ab hujusmodi praedicatoribus quaerere, cur accepta carne
animam dispensatio Mediatoris omiserit: nisi forte aut innoxiam sciens
medicinae indigentem esse non crediderit, aut a se alienam putans,
redemptionis beneficio non donaverit, aut ex toto insanabilem
judicans, curare nequiverit, aut ut vilem et quae nullis usibus apta
videretur, abjecerit. Horum duo in ipsum totius hominis Creatorem
blasphemi spiritus incredulitate desipiunt. Nam primo impotentem,
secundo non omnium Deum crediderunt. Quomodo enim docetur
Omnipotens, si curare non potuit desperatam? Aut quomodo omnium
Deus, si non ipse fecit animam nostram? Duobus vero aliis, uno
animae causa nescitur, altero meritum non metitur . Aut intelligere
causam putandus est animae, qui eam ad accipiendam legem, habitu
insitae rationis instructam, a peccato voluntariae transgressionis
nititur separare? Aut quomodo ejus generositatem novit, qui
ignobilitatis vitio dicit esse despectam, praelata carne, quam non
flatu Dei sicut animam, sed e limo terrae constat esse plasmatam? Si
autem nihil horum de anima recte sentitur, credamus quia suscepit
Redemptor noster hominem totum, ne intercidere quodam modo animae
nostrae videamur beneficium sempiternum. Proh dolor! carnem,
inquit, solam Christus assumpsit, animam non quaesivit. Hic si
originem utriusque gnarus rerum contemplator attendas, pretiosior est
animae substantia: si transgressionis culpam, propter intelligentiam,
pejor est causa. Ego autem Christum et perfectum sapientia scio, et
piissimum esse non dubito, quorum primo meliorem et prudentiae capacem
non despexit, secundo eam quae magis fuerat vulnerata suscepit. Neque
enim aut sapientiae convenit, de duobus aeque suis insipientissimam
plus amare; aut perfectae pietati, magis indigentem non juvisse.
|
|