|
FEL. Omnia quidem quae a te non rationabiliter tantum, sed etiam
veraciter dicta sunt, et intellexisse me in praecedentibus fateor, et
probasse non nego: Christi autem divinitas quo pacto mortem sensisse
dicatur, ignoro. De quo utrum tu obscure aliquid dixeris, an ego
sufficienter dicta ingenii tarditate assequi non potuerim, nescio.
Neque enim credere ausim, quod fons ille vitae, a quo habent universa
quod vivunt, per triduum quo in sepulcro corpus jacuit, usque eo a
naturae suae proprietate deciderit, ut si dici fas est, sepultis
sensibus omnem substantiae vitalis motum amitteret , et propter
redemptionem humani generis non Patrem tantum, sed et omnia
spiritualis gloriae ornamenta desereret.
AUG. Absit, absit a fidelibus ista suspicio, ut sic Christus
senserit mortem nostram, ut quantum in se est, vita perderet vitam.
Nam si hoc ita esset, quomodo illo triduo potuisse dicimus aliquid
vivere, si vitae fontem credimus aruisse? Sensit igitur mortem
divinitas Christi, participatione humani affectus quem sponte sua
susceperat, non naturae suae potentiam perdidit, per quam cuncta
vivificat. Sic in sepulcro carnem suam commoriendo non deseruit,
sicut in utero virginis connascendo formavit: et sic in utroque et
nasci et mori, non coactus ab altero, sed sponte Dominus voluit, ut
hoc eum constet pertulisse quod fecit: nec ideo non patientem, quia
ipse faciebat; nec ideo non facientem quia non alius tolerabat. Nam
si dominicae incarnationis mysterium salva individuae Trinitatis
cooperatione consideres, idem sibi in hac humilitate auctor et opus
est: idem auctor, qui sponte nascitur, sponte patitur; idem opus,
quia utrumque licet non alio cogente, solus tamen ipse perpetitur.
Fecit carnem in utero matris; habes auctorem operis: ipse in hac
nasci dignatus est; habes opus auctoris: una tamen persona est, salva
utriusque proprietate substantiae, et auctoris et operis. Sic ergo
mortuus est non discedente vita, sicut passus est non pereunte
potentia. Nemo aufert animam ejus ab eo; quia potestatem habet
ponendi, et potestatem assumendi eam; habes etiam hic auctorem
operis: ponit animam pro amicis suis (Joan. X, 18, 17),
habes opus auctoris. Quod ut generali definitione concludam: quoties
in carne Christus aliquid patitur, opus auctoris est: sed quia
idipsum sua potestate, non alio cogente perpetitur, ipse auctor est
operis. Non ergo ad Mariam locali motu divinitas venit, sed
ineffabili potentiae suae manifestatione et uterum matris gignendus
implevit: et quod totum est substantiae suae plenitudine non privavit.
Non dimisit patrem cum venit ad virginem, ubique totus, ubique
perfectus, quia nec divisionem incorporei simplicitas recipit, et
partis nomen plenitudo non novit. Erat ergo uno atque eodem tempore
ipse totus etiam in inferno, totus in coelo: illic patiens injuriam
carnis, hic non relinquens gloriam deitatis. Erat apud inferos
resurrectio mortuorum, erat super coelos vita viventium. Vere
mortuus, vere vivus: in quo et mortem susceptio mortalitatis excepit,
et vitam divinitas servata non perdidit. Quotiescumque ergo haec quae
a Christo humiliter sunt tolerata, consideras, ipsum auctorem
voluntariae passionis agnoscas. Ita fiet, ut dum humilitas patienti,
facienti virtus ascribitur; idem Christus uno atque eodem tempore cum
patitur infirmus, cum facit omnipotens doceatur. Sed ne adhuc in
morte Filii Dei aliquam insensibilitatem nos credatis accipere,
importunum non est quae de morte sensa sint investigare: in qua sine
dubio destituit corpus, vita nostra non periit ; dum discedens anima
non vim suam perdit, sed quod vivificaverat hoc dimittit, et quantum
in se est, alterius mortem facit, ipsa non recipit. Facit, inquam,
non vivificando quod deserit, non amittendo quod vivit. Itaque
hominis mors nihil aliud quam carnis occasus est: a qua cum vis
potentiae vivificantis abscesserit, in terram de qua sumpta est,
amissis quos non per se ipsam habuit sensibus redit. Atqui contraria,
inquis, vitae mors est. Fateor: sed non ex eo genere contrariorum,
quae existentis substantiae oppositione se perimunt; sed ex eorum
potius quae dum cuilibet accidunt, simul quidem esse non possunt, sed
unius tantum substantiae habitu ac privatione gignuntur. Sicut, verbi
gratia, noctem docemus ac diem: nam et haec ejusdem generis docentur
esse contraria, cum non utriusque, sed unius tantum videatur esse
substantia. Ecce enim diem dicimus esse, cum sol est super terram:
solem autem constat esse substantiam. Hic cum, peracto diurni
temporis cursu, ab humani visus contemplatione discesserit, noctem
discedendo mox facit. Facit, inquam, subtrahendo copiam luminis,
non in se recipiendo substantiam noctis. Itaque una lucis substantia
et noctem facere videtur et diem, sed non uno modo. Nam diem cum
venit, noctem efficit cum recedit. Unde et Manichaeorum non
irreligiosam tantum, verum etiam stultam divisionem, qua bona a
malis, aeque exstantibus nituntur separare substantiis, plerumque
confundimus: ostendentes eis luminare majus, quo fieri novimus diem;
et cogentes ut et ipsi similiter nos docerent, quod esset, si dictu
fas est, tenebrale majus , quo substantialiter fieri crederemus et
noctem. Sed de his alias, qui per stultitiam blasphemi dogmatis, aut
pro exstantibus non exstantia, aut pro principalibus consecuta, aut
pro contrariis videntur affirmare communia. Quae si quis fidei oculis
non privatus excusserit, omnes eorum machinas facili ratione
confundit. Ergo, ut dicere coeperamus, anima non aliter quam sol
vitam tribuit carni cum venerit, mortem efficit cum recedit. Quam ne
quis putet corporis morte consumi, audiat quid de hoc Dominus in
Evangeliis generali auctoritate definiat: Nolite, inquit, timere
eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere; sed timete
eum potius qui animam et corpus potest occidere in gehenna ignis
(Matth. X, 28). Ergo superstite anima corpus constat occidi,
et propterea consequens necessario non est, animas corporum
internecione consumi: hoc si ita est, etiam post mortem corporis
nihilominus mentibus vivitur. Quod si de unoquoque nostrum recte
sentitur, quomodo fons vitae propter participationem humanae mortis
vivificandi potentiam perdidisse jactatur? Sed potest, inquis, anima
et corpus occidi in gehenna ignis. Quod adversum nos primum idcirco
non facit, quia mors ista non conditionis videtur esse, sed criminis.
Nam remota culpa jubemur homines non timere, qui cum possint corpus,
animam tamen negantur occidere. Dehinc, quoniam hoc Deo tantum esse
dicitur possibile, de quo Filium suum unigenitum et communione naturae
et aequalitate potentiae non hoc credimus meruisse. Suscepit ergo
Salvator conditionem mortis nostrae, sed non ita ut deteriorem
faceret, cum praeter consuetudinem dominari eam permittebat animae:
sed potius ut nihil hanc obesse animae pariter justorum omnium probasset
et vitae.
|
|