CAPUT XV.

Sed fingamus, licet Evangeliis reclamantibus, animas interire: nonne in Salvatore nostro, licet in his mortem non repellente, tertium tamen atque speciale majestas est, quam non potuit mors humana contingere? Ad summam videamus, in cruce positus quid promisit? Hodie, inquit, mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Hodie, inquit, non post triduum, cum carnem meam de sepulcri requie suscitavero; non cum in me primitias futurae resurrectionis ostendero. Cujus putamus haec vox est majestatis? mentis an corporis? Corpus autem in sepulcro fuisse nullus ignorat: restat ut divinitati vel menti vox ista conveniat. Sed dicit aliquis: Divinitatis hanc, non animae Christi credimus vocem. Et quid in eo cui promittebatur accipimus? Hodie inquit latroni, mecum eris in paradiso: cujus corpus usque ad futuram resurrectionem mors communis inclusit. Anima igitur est, cui Dominus hoc promisit et praestitit. Si igitur mortuo corpore ad paradisum anima mox vocatur, quemquamne adhuc tam impium credimus, qui dicere audeat, quoniam anima Salvatoris nostri triduo illo corporeae mortis apud inferos custodiae mancipetur? Et quis, inquis, est alius qui instante passione sicut Christus ingemuit, dicens, Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38)? Tristis usque ad mortem, propter affectum susceptae carnis; non post mortem, cum beatitudinem spondet societas deitatis. Non initium moeroris mors ista, sed finis est: nec incipiunt post hanc justorum flagella, sed desinunt; cum et impedimenta materiae fluctuantis exponunt , et auctorem suum plenioris intelligentiae contemplatione jam capiunt.