CAPUT XVI.

Ergo, inquis, mortem Dei Filius et in anima non pertulit, et in majestate non sensit? Quid ergo dicebas esse quod pertulit? Sensit prorsus et pertulit; sed participatione morbi alieni, non proprietate vulneris sui. Sensit sicut omnes sentiunt, qui moriente carne mentibus vivunt: non sicut impii, qui in utraque, sicut idem ait, gehennae ignibus occiduntur. Quidam sane communem mortem etiam hoc pacto definiunt, dicentes, nihil aliud hanc esse, quam cum diversarum rerum consensu vitam facientium, velut per discidium quoddam ab invicem fuerit facta dissensio. Haec si hominis mors est quae non consumit juncta, sed dividit, dum origini suae utrumque restituit; quid de Salvatoris anima nunc dicemus, quae ut non dicam propter inhabitantem divinitatem, et propter justitiam singularem, certe propter communem moriendi sortem corpus illo triduo sic potuit deserere, ut ipsa non posset penitus interire?