CAPUT XVII.

Non ergo, inquis, apud inferos Christi anima, non divinitas fuit. Fuit, inquam: neque aliter eum video potuisse resuscitare carnem suam, si apud inferos praedicem velut absentis Dei non fuisse potentiam. Nec tamen ideo localem nos Dei credat aliquis praesentiam praedicare, de quo ista propter manifestationem certi operis dicimus, quia alicubi fuit qui ubique non defuit. Jacebat quantum ad carnem mortuus in sepulcro, mortuos resuscitans in inferno, vitam tribuens universis in coelo: non mundum dimittens ad coelos ascendit, nec coelum deserens ad terram venit, sed uno atque eodem tempore totum totus implevit, qui alicubi manifestatione operum plus parens, agnitionem praesentiae suae indignis negavit, non immensae deitatis absentiam procuravit.