|
Vis nosse de hac Mediatoris morte quid sentiam? Omnium quae a me in
superioribus incidentium quaestionum necessitate dispersa sunt, prorsus
ista sententia est, qua credo mortuum esse Filium Dei, non secundum
poenam injustitiae quam ex toto non habuit, sed secundum legem naturae
quam pro humani generis redemptione suscepit: illa morte de qua
dicitur, Quis est homo qui vivet, et non videbit mortem (Psal.
LXXXVIII, 49)? non illa de qua Isaias dicit, Mortui
autem vitam non videbunt (Isai. LXVI). Illa quae secundum
naturam generalis est cunctis, non illa quae specialis est malis.
Putemus ergo in hoc esse quodam modo vim ac potentiam seminis, qua et
anima animas reparet; et carne omnium nostrum carnem judicio imminente
resuscitet: dum per operationem propriae deitatis cuncta vivificans,
ex uno suscepti hominis grano, innumerabilem Patri redditurus est
messem. Tunc separaturus est a zizaniis segetem (Matth. XIII,
30), cum justis coeperit reddere mercedem.
|
|