|
Nam cum ante hos dies pariter sederemus, tum ille: Inter alia,
inquit, quae me in vestris disputationibus frequenter offendunt, nihil
deterius puto, quam quod sic praecepta fidei rudibus traditis, ut non
de intelligendarum rerum ratione, sed potius de quadam testimoniorum
ostentatione colloquentibus praescribatis. Quod ut non dicam vafrum,
interim quam rusticum sit nullus ignorat. Primum quod si is qui
edocetur libris jam credidit, obtemperat iste, non repugnat: alioquin
non magis tibi quam iisdem testimoniis quae pro affirmato ingeruntur,
necesse est contradicat. Et ideo melior mihi ad docendum videtur haec
via, qua primum fidei ratio sine testimoniis redditur: post ratione
convicto, iter illud Scripturis respondentibus expolitur. Et non
imme rito: si enim testimonia haec eo probantur, quod ratione non
careant, potest per se illa sufficere, quae etiam haec non nisi per se
ipsam videtur astruere. Sin contra, quis potest irrationabilibus
testimoniis, licet illa divina fingantur, rationabilis fidei colla
submittere? Et illam quidem disputandi viam, fateor, in aliis
tolerarem, quos imperitiae necessitas, quia per se stare non queunt,
cogit ad aliena confugere: in te vero idcirco nullo modo prorsus ista
perpetior, quia eloquentiam pariter cum scientia fidei tibi video non
deesse.
Tum ego: Non usque adeo, inquam, me duci putes laudibus meis, ut
injuriam faciam praecedentibus sanctis. Nec praesumam unquam in
sapientia verbi, ne evacuetur crux Christi (I Cor. I, 17.
Videatur Beda vulgatus in eumdem locum.): sed Scripturarum
auctoritate contentus, simplicitati obedire potius studeo quam tumori.
Sed melius, inquis, ratione quis quam testimoniis edocetur. Quid
ergo? quam rationem afferre potes, si partum praedicas virginis, si
redditos oculos non negas caecis, si sepultos redisse ostendis a
mortuis? Si ergo horum et incomprehensibilis ratio, et veritas
prompta est; facilius in negotiis fidei testimoniis creditur, quam
ratio vestigatur. Verum quia non nimis inconsequenter duo ista
discernis, cum ratione praemissa etiam testimonia non omittis: idcirco
in hac disputatione id me fateor secuturum, quod ipse probaveris.
|
|