CAPUT III.

FELICIANUS: Ergo, inquit, quoniam otiosi sumus, ad homousii vestri quaestionem, de quo non inter nos tantum, sed etiam inter majores nostros plerumque tractatum est, veniamus. Et ne longius evagetur oratio, ipse jam, ut soles, personam proponentis assume, et a nobis rationem nostrae fidei, quaerentibus vicissim redditurus, inquire.

Tum ego: Dic mihi, inquam, verumne sit quod te audio dicere, Patri homousion non esse penitus Filium?

FELICIANUS: Verum est, nec persuaderi mihi potest id ingenitum esse quod genitum, ne eumdem Patrem videar praedicare quem Filium.

AUGUSTINUS: Non ita est: nam ne mihi quidem istud in animo est, eumdem ingenitum esse quem genitum; sed id potius ingenitum esse quod genitum.

FEL. Et quomodo non eumdem ingenitum dicis esse quem genitum, si utrumque unum putas esse, non alterum?

AUG. Animadverto vim te penitus non attendisse verborum: nam dum utrumque unum dico, substantiam veri Patris ac veri Filii ex toto non separo: et dum non eumdem Patrem quem Filium praedico, utriusque personam servata uniuscujusque proprietate discerno. Itaque si substantiam quaeris, ipsa Trinitas unus est Deus; si personam, alter est Filius.

FEL. Et quomodo et idem esse dicis, et alterum Filium.

AUG. Idem, inquam, communione substantiae; alterum proprietate personae.

FEL. Nescio quo pacto una creditur esse substantia, cum non una dicatur esse persona.

AUG. Non est, inquam, una persona, quia una genuisse, et altera dicitur genita: et est tamen nati et gignentis non diversa substantia, quia non dissimilis generanti docetur exorta.

FEL. Velim quaeso exemplo mihi faciliore dicta dilucides.

AUG. In rebus quidem incomprehensibilibus exempla non suppetunt disputanti: tamen in quantum fieri potest, etiam in hac parte non deero. Ecce igitur homo pater habet hominem filium: est quidem commune utriusque quod homo est, uni tamen quod filius, alteri proprium videtur esse quod pater est; nam in utroque sic persona discernitur, ut communis humanitas non negetur, dum unus gignit, alius gignitur; aeque autem homo et qui genuit dicitur, et ille qui gignitur.