CAPUT IV.

FEL. Illud certe dicas velim, genitus ab ingenito utrum initio separetur, an non?

AUG. Ne id quidem spiritualis intelligentiae veritate recipitur, ut Pater a Filio interventu, non dico temporis, quod diebus constat ac noctibus, sed cujuslibet aevi vel aetatis spatio separetur.

FEL. Hoc si ita est, duo fateris ingenita. Et quomodo altera Patris, altera Filii putatur esse persona, cum per significationem communis ingeniti utraque videatur esse confusa?

AUG. In hoc quidem a majoribus vestris non mediocris calumniae sophisma contexitur; tamen per auxilium ipsius Trinitatis catholica necesse est simplicitate solvatur. Patrem namque ingenitum, Filium genitum dico, nec ideo tamen genitum ingenito coaeternum esse non praedico, eo tantum docens ingenitum Patrem, quia non processit ex altero; eo genitum Filium, quia non exstitit ex se ipso. Non est commune utrique nasci, non est commune, non gigni: et commune tamen est alterum ab altero interventu medii temporis non divelli. Itaque si proprium Patris quaeris, sufficit quia solus non habet patrem; si Filii, satis est quod non habet prolem: unam autem et coaeternam Patris et Filii dicimus deitatem.

FEL. Quantum ad me attinet, non video quid ista nunc colligas. Nam quamvis Aristotelica mecum subtilitate contendas, fieri tamen non potest, ut eum qui genitus est, ab eo qui genuit nulla aevi intercedentis antiquitate discernas.

AUG. Scio equidem, ut ille ait, quam in difficili loco versetur oratio: tamen verendum nobis nihil est, qui per adjutorium sancti Spiritus, testimonium dicimus Deo. Quid ergo dicemus? Estne aliquid in Patre quod negetur ingenitum, an non? Si est, non in toto, sed in parte potius dicatur ingenitus; alioquin non ex tempore coepit esse Filius. Nam si paternitas non coepit Patris, initium inveniri non potest prolis. Si initium dicitur prolis, non aeterna paternitas docebitur Patris. Et quomodo stabit, quia totum in Patre docetis ingenitum, qui ipsius paternitatis nomen habere putatis initium, cum coepisse ex tempore dicitis Filium, quo nondum exstante Patrem dici non potest vocitatum?

FEL. Non sum tam stultus, ut tempus praeferam Filio; sed initium dari certum est genito.

AUG. Quid ergo? inter Patrem et Filium dicis medium nihil fuisse?

FEL. Ita prorsus.

AUG. Quomodo igitur negas Patri Filium coaeternum, qui inter Patrem et Filium fateris esse nihil medium, ne idipsum non medium tam constet esse quam tertium?