|
FEL. Quoniam me disputandi arte concludis, id quod a majoribus
nostris dictum est, breviter explicabo. Aiunt enim, quoties de
initio Filii et Patris aeternitate tractatur: Erat quando non erat,
et antequam nasceretur non erat.
AUG. Quantum adverto, manente malae credulitatis errore sola verba
mutata sunt. Dixisti namque, Erat quando non erat. Erat istud, ad
aevum pertinere vultis, an ad Filium? Si ad aevum, id est, velut
quoddam ante Filii nativitatem aeternitatis spatium; ecce ad
superiorem blasphemiam necessitate delaberis, cum inter Patrem et
Filium, tertium quoddam tempus immittis, dicisque, quia erat ante
Filium Pater et tempus, post haec duo Filius, post tria ista
Spiritus. Quod si admittimus, ut sine tempore gigni non potuerit
Filius, vide quam late pateant ista quae dicimus. Nam si non sine
tempore est Filius, certe nec nisi in loco dicendus est genitus. Hoc
admisso, ante Filium et Spiritum sanctum coaevus quodam modo Patri
dicatur et locus. Quod si ita est, quod sine loco et tempore nasci
non potuerit Filius, in quo loco, aut in quo tempore factum locum
dicis et tempus? Si in nullo, ecce sine tempore et loco fieri potuit
tempus et locus. Si in aliquo, idipsum videtur tempus et locus, in
cujus origine similiter et locus requiritur et tempus. Quod si usque
adeo sine tempore et loco fieri aliquid potuit, ut nec in loco locum,
nec in tempore factum doceas tempus; nescio qua temeritate contendas,
quod nasci sine his non potuerit Filius, qui quantum ad sanam fidem,
et locum docetur fecisse et tempus. Sed de hoc satis; nunc quod a
majoribus vestris dictum praedicas, repetamus. Erat, inquis, quando
non erat. Si Erat istud, ad tempus referas, ecce ante Filium
tempus: si ad Filium, nunquam non erat Filius; erat enim jam quando
non erat Filius, a quo factum dicitur tempus . Sed, Antequam
nasceretur, inquis, non fuit. Quis, quaeso, non fuit antequam
nasceretur? Si Filius, ecce ipso intellectu ante Filium fuisse
dicitur tempus. Si autem antequam nasceretur Filius, non erat
tempus, sequitur ut dicatur Patri Filius coaeternus, inter quem et
Patrem nullum fuisse dicitur tempus; maxime cum inter caetera
Evangelistis attestantibus, etiam tempus fecisse dicatur Filius.
Sed forte de Patre dictum aliquis putet, Erat quando non erat
Filius. Cui sententiae secuta non concinunt, quibus dicitur, Et
antequam nasceretur non erat: nam per se Pater semper existens etiam a
vobis dici non potest natus, qui non ab initio docetur exortus; et in
Patrem cadere non potest, Erat quando non erat genitus.
FEL. Quoniam me verbis ut mea fert opinio, inopinata subtilitate
certantibus non mediocriter defatigas, idcirco quaeso, ut si fieri
potest, exemplo cujuslibet rei, possibile id esse quod docere
conaris, ostendas. Neque enim aliter credere possum, licet vi
orationis oppressus, coaeternum esse genitum Patri, nisi aut utrumque
genitum, aut utrumque patrem dixeris sibi.
AUG. Quoniam me ad incomparabilium rerum exempla compellis,
idcirco quae sit ignis potentia videamus, ex quo semper splendor,
semper est vapor. Utrumque de eo nascitur, nec ideo tamen ignis sine
horum quolibet aliquatenus invenitur. Haec tria non se invicem
gignunt, quia non de splendore ignis et vapor, aut de vapore ignis et
splendor, sed de igne splendor et vapor semper est genitus. Quae cum
ita sint, videsne etiam in creaturis posse aliquid nasci, nec ostendi
tamen tempus, quo id de quo natum est sine genito potuerit inveniri?
Si ergo visibilibus exemplis ista perspicimus, cur non de Patre,
Filio et Spiritu sancto, quantum ad communem duntaxat atque
indifferentem aeternitatem, similia praedicemus? Neque enim ideo
necesse est Patrem et Filium et Spiritum sanctum aeque dicamus
ingenitum, quia nullum ab altero aevo interveniente dicimus separatum:
cum etiam ex aliis rebus quaedam genita, nec ideo tamen aut aeque
gignentia, aut sine invicem docentur exstantia. Sed quid prodest
horum multa colligere, cum paucorum testimoniis etiam caetera liceat
aestimare?
|
|