CAPUT VI.

FEL. Quoniam sententiam meam, praecedentium patrum auctoritate fundatam, nova disputandi arte conturbas; idcirco velim mihi dicas de natura Filii Dei, id est, de substantia ipsa quid sentias. Si enim, ut dicere vos soletis, homousion est Patri, ipse quodam modo pater est sibi, alioquin consubstantialis esse non potest genitori. Nam quidam nostrum homousii opinionem ridere sic solebat, dicens, Si non extrinsecus, sed ex eodem ipso prolatus est Filius, in duos quodam modo divisus est unus, quandoquidem non aliud gignens dicitur esse quam genitus.

AUG. Dum nos Aristotelica dicis arte contendere, ipse ad dialecticorum videris laqueos confugisse. Sed nos fidei veritate confisos nequaquam possunt ista terrere. Quid igitur? dicis ex substantia, credo, Patris nasci Filium nequivisse, ne ingenitum Patrem Filii videamur generatione dividere . Quod si ita est, male creditur Filius, qui non ex Patre, id est, non ex eodem ipso genitus, sed extrinsecus factus inter alia praedicatur. Quod ut sit intellectu facilius, id ipsum pro posse explicabo. Filiorum namque adoptivi alii, naturales alii sunt. Ii qui geniti, ab initio filii semper ac proprii; illi primo alieni, post filii, cum per adoptionem in familiam videntur ascisci. Quibus ergo comparandus est Filius Dei? Si adoptivis, erit apud Patrem similis nobis; si propriis, ex substantia substitisse dicendus est genitoris. Sed in duo, inquis, substantia paterna dividitur, si ex solo Patre substantialiter Filius generatur. Hoc quam stultum sit, etiam visibilia ipsa nos docent. Quis enim unquam vel carnalium patrum gignendo divisus est? Quod si nec in conditionem corporis cadit ipsa divisio, nemo enim sic genuit filium ut se perderet medium, et salva integritate Patris non potuisse nasci dicitis Filium? Sed quid plura? Nativitatem Filii Dei ortumque rimantibus, haec, ni fallor, occurrunt; id est, ut aut ex Patre sit, aut ex nihilo, aut ex altero, aut ex se ipso. Horum, quaeso, consequentiam videamus. Si ex se ipso; non recte filius dicitur, qui non natus, sed ingenitus praedicatur: si ex nihilo; creatura cum caeteris, non creaturae auctor ostenditur: si ex altero: non ejus cui credimus, sed nescio cujus incogniti patris filius praedicatur. Quod si praeter quatuor haec non inveniri potest quintum, nec de his propter evidentem blasphemiam tria praedicari penitus possunt; restat ut substantialiter de Patre sit genitus: quia, ut diximus, nec inveniri quintus, nec praeter primum de his doceri potest aliquis modus; utpote cum nec creatura, nec alterius patris filius, nec ut Pater dicatur ingenitus.

FEL. Quasi vero ego aut praeter haec quintum, aut de his tribus aliquid praedicarim: qui sic non ex substantia Patris exstitisse Filium dico, ut tamen ex ejus voluntate non negem genitum.

AUG. In unum de supradictis consequentia ipsa detruderis. Cum enim de Filii substantia requirimus, quem tu ex Patre substantialiter genitum non fateris, sine dubio inter alia ex nihilo factum esse contendis: quandoquidem nec corruptibiles creaturas dicimus substitisse, nisi ut has Deum et voluisse per ineffabilem dispensationem, et potuisse per singularem potentiam dicamus efficere; dum et volutatem fuisse novimus qua placuit Deo, et potestatem qua posse subjacet Domino.

FEL. Ergo ad exstantiam Filii potestas paterna non sufficit?

AUG. Quasi ego de potestate Patris, et non de ipsa paternitatis veritate contendam. An ei se dici maluit Patrem, quem non sibi, sed creaturis voluit esse consimilem? Et ideo fatendum tibi est, ex substantia Patris exstitisse Filium, si et natus et Deus est; aut Filium pariter et Deum negare, si non ex paterna substantia, sed ex nulla, operante tantum, sicut etiam in aliis creaturis, Patris voluntate et potestate creatus est.