|
FEL. Quoniam me ad ejusmodi confessionem necessitate compellis, id
quod a majoribus nostris dici assolet, non tacebo. Aiunt enim,
creaturam esse Filium, sed perfectam, et quae dominari possit omnibus
creaturis.
AUG. Gaudeo quidem quod irreligiosae praedicationis intimum virus
manifesta confessione prodideris: nihil tamen quod credulitate dignum
videatur, opponis. Creatura namque est, ex eo quod adhuc non est,
aut aliquando non fuit, rei cujuslibet corruptibilis, quantum in se
est, per omnipotentis Dei voluntatem facta substantia. Haec
definitio utrum in Dei cadat Filium videamus. Nam Filius in eo quod
est, indifferentis naturae veritate prolatus est; qui ex eo qui est,
id est ex gignente, non dissimilis natus est. Et ideo inter Filium
et creaturam primum, ni fallor, ista discretio est: quia ille ex
Patre substantialiter gignitur; creatura non ex substantia facientis,
sed ex sola voluntate ac potestate perficitur. Ista corruptibilis per
naturam, nisi fuerit servata per gratiam; ille incorruptibilis, qui
nascendo incorruptibilem ex incorruptibili Patre videtur habere
substantiam. Filius per omnia similis Patri; dissimilis creatura
factori. Ille non ex eo quod non est, in id quod est; et propterea
nunquam in id quod non est, ex eo quod est: illa ex eo quod non est,
in id quod est; et propterea quantum ad se attinet, ex eo quod est,
in id quod non est, sui ortus conditione revertitur.
FEL. Non video quid arcano hujus obscuritatis involveris: et ideo
recte facies, si id quod a te, ut mea fert opinio,
incomprehensibiliter dictum est, intelligibilius explicaveris.
AUG. Dixi, inquam, de Filio, cum eum a creaturae definitione
discernerem, quoniam is non ex eo quod non est, in id quod est: quod
tale est ac si dicerem, non ex nihilo factus est. Et propterea
nunquam in id quod non est, ex eo quod est; id est nunquam in
nihilum, ex eo ipso quod est, naturae suae proprietate solvendus est.
Creatura vero, ex eo quod non est, in id quod est: quo ostenditur,
quia ex nihilo prolata est. Et propterea quantum ad se attinet, ex eo
quod est, in id quod non est; id est, in nihilum, nisi perpetua
gratia fecerit, naturae suae qualitate vertenda est. Ergo nunquam non
erit Filius, qui substantialiter docetur esse perpetuus; et hoc
utpote proprio, a conditione omnium creaturarum, quae per ipsum factae
sunt, non injuria noscitur separandus.
|
|