CAPUT VIII.

FEL. Licet intelligentiam meam nova rerum subtilitate perstringas; nescio tamen quo pacto dicas, quod coaeternus Patri sit Filius: cum et communi loquendi modo et naturae lege prior gignens videatur esse quam genitus.

AUG. Si naturae auctorem creaturarum legibus aestimamus, dum anteriorem esse Patrem Filio praedicamus: cur non eadem naturae lege, fortiorem Patre Filium per accessum temporis dicimus; dum nec huic desunt crementa nascenti, et imbecillitatis injuriam senectus ingerit Patri? Quod si hoc ratio ipsa non recipit, omittamus in Deo corporalis intelligentiae legem, ne operibus suis similem dicamus esse factorem: maxime cum ex eo quod apud nos evidens est, etiam id quod in occulto est possimus ostendere. Sicut enim sine exemplo mater genuit auctorem suum; sic ineffabiliter Pater genuisse credendus est coaeternum. De matre natus est qui ante jam fuit; de Patre qui aliquando non defuit. Hoc fides credat, intelligentia non requirat: ne aut non inventum putet incredibile, aut repertum non credat singulare. Ecce enim de matre natus est Christus, nec ideo est per contactum viri matris pudor imminutus. Virgo peperit, quia virgo concepit: et non servato rerum ordine, ex integro matris corpore integrum corpus Christus assumpsit. Si ergo novo more, nullo exemplo, secundum carnem natus docetur ex corpore; quid mirum si non secundum consuetudinem humani partus processit ex Patre? Non minuit substantiam matris, ex sola genitus Filius; et sine damno corporis parientis natum filii novimus corpus: et minuisse incorporalem Patrem substantiam creditur, cum ex eodem ipso substantialiter atque incorporaliter prolatus, dicitur genitus? Ergo si naturam rerum intelligentia duce perpendimus; demus initium, si non negamus occasum. Alioquin ideo Filium non habere dicamus initium, quia non per gratiam, sed per naturam fatemur esse perpetuum. Ad summam, major et minor tribus modis dici potest; id est, aetate, forma, potentia: aetate, senior puero; forma, longior parvo; potentia, fortior imbecillo. Videamus utrum aliquid horum accidat Filio: nam nec aetate minor est, quem de principio Patre constat exstitisse principium; nec forma, quem non aliud fas est praedicare quam Deum; nec potentia, a quo totum novimus esse perfectum.