|
1. Gaudentius Donatistarum
Thamugadensis episcopus, cum se ipsum in ecclesia quibusdam sibi
adjunctis perditis incendere minaretur; viro spectabili tribuno et
notario Dulcitio, cui piissimus Imperator leges suas exsequendas cura
perficiendae unitatis injunxit, agenti, ut oportebat, cum furentibus
mansuete, et prius ad eumdem Gaudentium litteras pacificas danti,
duas rescripsit epistolas: unam breviorem, et perlatoribus, sicut
indicat, festinantibus festinatam; alteram prolixiorem, in qua
secundum Scripturas se respondisse diligentius arbitratur. Ita ergo
scripta ejus opitulante Domino institui refutare, ut etiam qui sunt
ingenio tardiores, ad omnia me respondisse non dubitent. Nam prius
verba ejus ponam, deinde nostra subjungam: non sic quemadmodum feci,
cum Petiliani litteris responderem. Ibi enim per loca singula,
quando verba ipsius inseruntur, positum est, Petilianus dixit:
quando mea redduntur, Augustinus respondit. Unde mihi, tanquam
mentitus fuerim, calumniatus est, dicens quod nunquam mecum cominus
disputaverit: quasi propterea non dixerit quod scripsit, quia hoc non
in verbis ejus audivi, sed in litteris legi; aut ego ideo non
responderim, quia non eo praesente locutus sum, sed scriptis ejus
vicissim scribendo respondi. Quid faciamus hominibus qui tale cor
habent, aut eos quibus scripta sua innotescere cupiunt, tale cor
habere opinantur? Sed etiam talibus sic satisfaciamus: et quando
ponimus verba Gaudentii, non dicamus, Gaudentius dixit; sed,
Verba Epistolae: et quando respondemus, non dicamus, Augustinus
respondit; sed, Ad haec responsio. Sic ergo incipiamus refellere
Gaudentii epistolam priorem ac breviorem.
2. Verba Epistolae: Honorabili, ac nimium nobis, si sic
volueris, desiderando Dulcitio tribuno et notario, Gaudentius
episcopus. Ad haec responsio: Non debemus etiam ista discutere, ne
propemodum in superfluis immoremur, cum sint loca necessaria, quae nos
aliquanto diutius loqui cogant.
|
|