CAPUT X.

11. Verba Epistolae: Solent sibi, inquit, sola fama noti, cupere, aut incerto invicem aspectu verba miscere, aut incogniti saltem non horrere praesentiam: tua vero censura, quod absentem me inveneris, gratulatum te; quod autem redierim, contristatum, litteris intimasti. Ad haec responsio: Non omnes qui sibi sola fama noti sunt, videre invicem volunt, sed quos bene ipsa fama commendat. Mirum est autem revera quod tibi accidit, ut tu eum desiderandum dicas, a quo te persecutionem perpeti quereris: ille autem qui te persequitur, absentem te malit esse, et nolit eum quem persequitur, invenire. Sed hoc unde, nisi quia te potius eorum persecutorem voluit intelligi, quorum in Christo salutem tua praesentia credidit impediri?