|
12. Verba Epistolae: Sed quoniam
praeterita die, inquit, ne in epistolari responso siluissem propter
moram portantium, certa quaeque strictim atque breviter intimavi: nunc
mihi Dignationis tuae scriptis sacrosanctae legis divinae verbis est
respondendum. Dominus dixit:
|
“Innocentem et justum non occides;
purgatione non purgabis reum”
|
|
(Exod. XXIII, 7). Certum est
igitur, in Dei judicio pari crimine parique reatu esse devinctos, qui
reum absolverit, et qui occiderit innocentem. Si ante communionem rei
erant, a te nominatus Gabinus , vel caeteri fidefragi, in malo illi
lapsu consortes secundum Dei voces absolvi minime debuerunt. Si autem
tanquam innocentes vel sancti recepti sunt, quare in ea fide
permanentes, unde velut sanctos accipitis, occiditis innocentes? Ad
haec responsio: Invidiose et mendaciter loqueris. Ille quippe ad
quem loqueris, non tale praeceptum accepit ut occidamini, sed ut
corrigamini; quod si nolueritis, ne correctionem impediatis aliorum,
in exsilium mittemini. Quod si a justis fieri non debet injustis, cur
etiam falso voluistis de Caeciliani exsilio in nostra Collatione
gloriari, quo eum missum vestris majoribus instantibus a Constantino
imperatore dixistis? Iste autem tribunus ad quem scribis, cui legum
pro unitate latarum cura mandata est, usque adeo vult ut vivas, ut
timeat ne ipse te occidas. Ecce constitui tibi ante oculos ipsum, et
te ipsum. Ipse te in Christi pace vult vivere; tu in parte Donati
te quaeris occidere: quis vestrum sit tuus persecutor, agnosce.
|
|