|
13. Gabinus autem jam noster, qui fuit
aliquando vester, et alii quam plurimi, qui ex vobis ad nos
considerata catholica veritate transierunt, non ideo tibi videantur a
vestra contagione non fuisse purgati, quia non sunt a nobis
rebaptizati. Hi enim qui nondum baptizati sunt, a peccatis omnibus in
catholica Ecclesia lavacro regenerationis abluuntur: in eis autem qui
hoc Sacramentum, non ad auxilium, sed ad judicium foris accipiunt,
quia nec in desertore violamus characterem regium, fit illud quod
scripum est, Charitas cooperit multitudinem peccatorum (I Petr.
IV, 8). Ecce quemadmodum possunt, quos non oportet baptizari,
ipsa catholicae unitatis charitate mundari, ut non incipiat eis intus
inesse quod et foris inerat, sed incipiat eis prodesse intus quod foris
oberat. Non itaque a vobis accipimus velut sanctos; ad nos enim
transeundo sanctificantur; qui manendo apud vos sancti esse omnino non
possunt: nec vos innocentes occidimus, quos etiam reos vivere
volumus.
|
|