|
14. Sed tu qui testimonium divinae vocis
bene recolis, et nobis objicis Deum dixisse, Innocentem et justum
non occides: si innocens es et justus, quare te occidis? Nos te
innocentem et justum non dicimus, et tamen nolumus ut occidaris: tu te
innocentem et justum arbitraris, et innocenti et justo non parcis.
Certum est igitur, ipse dixisti, in Dei judicio pari crimine parique
reatu esse devinctos, qui reum absolverit, et qui innocentem
occiderit. Quare ergo absolvisti Felicianum maximianistam reum?
Quare innocentem occidis et te ipsum? Nos autem nec reum absolvimus,
sed ut mereatur absolvi, prius corrigi cupimus: nec te innocentem,
sive tibi parcas, sive te occidas, si in parte Donati remanseris,
judicamus. Nam de quantalibet innocentia glorieris, te ipsum
innocentem occidendo, innocens esse non poteris: nisi forte mihi
respondeas et dicas, Cum me occido, non innocentem utique occido,
quia ipsa voluntate qua me occidere statuo, reus efficior animo,
priusquam corpus occidero. Hoc si dicis, verum dicis, et miris modis
te accusando defendis. Cum enim te ostendis in te occidendo prius ipso
proposito fieri nocentem, procul dubio facinore perpetrato, nemo te
convincet quod occideris innocentem. Hac itaque ratione colligitur,
quod cum multi innocentes ab aliis occidantur, a se ipso nullus
innocens occidatur. Ea quippe cogitatione qua occidere se ipse
molitur, innocentia prius exspoliatur, ut cum se occidit, non
innocens moriatur. Hoc tibi contingeret, si antequam te occidere
praeparares, innocens esses: nunc vero quia et antea jam haereticus
innocens non eras, non erit, si te occideris, tuae iniquitatis
initium, sed augmentum.
|
|