|
15. Verba Epistolae: Nam de sancto
Emerito, inquit, Caesareensi falsa ad vos pro certo fama pervenit.
Quod si esset, apud Apostolum dicentem,
|
“Si exciderunt a fide
quidam illorum, numquid infidelitas illorum fidem Dei evacuavit?
Absit”
|
|
(Rom. III, 3). Ad haec responsio: Dicendum est de
Emerito Caesareensi, quod dicere tu timuisti. Falsa quidem de illo
fama jactata est, quod catholicus factus sit: sed quemadmodum hoc
audistis; ita totum quod factum est, nosse potuistis. Cur ergo
laudes coepiscopi tui, cujus tibi pro exemplo nomen objectum est,
tacere voluisti? Profecto si fecit aliquid laude dignum in tanto
articulo, non abs te fuit utique reticendum. Sed quia ejus laudibus
non vis ut te invidere potuisse credamus, quare ergo tacuisti, nisi
quia de illo erubescere timuisti? Venit ergo Emeritus Caesaream,
illic positis et praesentibus nobis. Venit autem non apprehensus
cujusquam sagacitate, non adductus alterius potestate; sed excitatus
propria voluntate videre nos voluit. Vidimus eum, ad ecclesiam
catholicam pariter venimus, adfuit maxima multitudo: nihil pro sua seu
vestra defensione dicere potuit; communicare noluit, dilatus
perseveravit, convictus obmutuit, illaesus abscessit. Quid fieri
potuit pro nostra mansetudine lenius, quid pro veritate catholica
invictius; quid pro vestra, si sapitis, correctione salubrius? Cum
enim sponte ad nos nisi pro vobis contra nos dicturus aliquid non
venisset, profecto dixisset; si quod diceret, invenisset.
Quaecumque enim ut veniret praeparaverat dicere, adjuvante
misericordia Domini ante sunt nostra praeventione refutata, quam
illius circumventione prolata. Et certe si putas eum potuisse, sed
noluisse respondere; lege quod cum illo actum est, et ipse responde.
Si in pacem catholicam transisset Emeritus, diceretis eum non divina
miseratione consensisse lumini veritatis, sed ponderi persecutionis
humana infirmitate cessisse. Si denique captus adduceretur invitus,
non inopia respondendi, sed evadendi consilio tacuisse pro vestro
arbitrio jactaretis. Nunc vero quando quidem ultro venit, profecto
quod tacuit, non lingua, sed causa defecit: quod autem transire in
unitatem catholicam noluit, animam superbam confusio pertinacissimam
fecit. Sed hoc quantum ad ipsius exitium atque supplicium, tantum ad
aliorum confirmationem salutemque profecit. Si enim viderent Emeritum
nobis communicantem, suspicarentur hominem formidantem: cum autem
viderunt et in parte Donati permanentem, et tamen adversus Catholicam
reticentem, magis illis apparuit contra suos silendo clamare. An vero
cum voce atque ore sano et libero staret, non erat pro vestra causa
contra nos testis idoneus Emeritus ille, ille Emeritus, inquam, et
inimicus et mutus?
|
|