CAPUT XV.

16. Sed bene tibi visus es vestros auctoritate videlicet apostolica consolari: non propter Emeritum, qui non potuit plus facere pro vobis, quam quod non inveniens quid loqueretur pro vobis, non tamen abscessit a vobis; sed propter alios, qui vestro errore derelicto in societatem catholicam mutati, in melius aggregantur, commemorasti propterea dixisse Apostolum, Si quidam illorum exciderunt a fide, numquid infidelitas illorum fidem Dei evacuavit? Absit. Revera hoc restat, ut excidisse dicantur a fide qui Deo crediderunt, et fidem tenere qui hominibus credunt. In semine tuo benedicentur omnes gentes, dixit Deus (Gen. XXII, 18). Ecce cui credunt, qui ex vobis ad nos transeunt. Caeciliani peccato periisse transmarinas gentes homines dixerunt. Ecce quibus credunt, qui in vestra societate persistunt. Et dicis eos excidisse a fide qui fidem Dei secuti sunt, et eos fidem habere Dei qui in verbis hominum remanserunt. Ubi est ergo quod huic sententiae abs te commemoratae continuo subjungit Apostolus, Est autem Deus verax, omnis autem homo mendax (Rom. III, 3, 4); si a fide exciderunt qui credunt quod dixit Deus verax, et in fide persistunt qui credunt quod dixit homo mendax?