CAPUT XVI.

17. Verba Epistolae: Fugam mihi, inquit, quasi ex lege persuades: sed factor legis tantum debet audiri; quia Paulus apostolus dicit,

“Non auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur”

(Id. II, 13). Nam audi et Dominum dicentem,

“Quia bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis: mercenarius autem, cujus non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et fugit; et lupus rapit eas et dispergit”

(Joan. X, 11, 12). Ad haec responsio: Ecce quomodo intelligit Evangelium pars Donati. Itane Apostolus, non pastor, sed mercenarius erat, quando per murum in sporta submissus, fugit manus ejus qui eum comprehendere cupiebat (Act. IX, 25); et tu es pastor, qui eas quas dominicas oves , ut errore in animo pereant, furore corpus interimant, etiam tecum vis perdere, tecum quaeris occidere, nec audis pastorem pastorumque principem dicentem, Fur non venit nisi ut occidat et perdat (Joan. X, 10)? Ad hoc venisti, qui abscesseras? ad hoc redisti, qui fugeras? Hoc opus furis est et latronis, non pastoris atque custodis. Verumtamen etiam nobis non te cogentibus, vide quia omnes collegas tuos qui fugerunt, non pastores, sed mercenarios intelligi voluisti. Sed si essent apud te dominicae oves, aut tecum venirent, ut etiam te correctum possent habere pastorem, aut te dimisso fugerent ad pastorem. Mercenarius autem quem significat Dominus, viso lupo, non corpore, sed animo fugit, quando deserit timore justitiam. Sicut fugit Secundus vester Tigisitanus quando Purpurium Limatensem de homicidio confessum, magisque terribilem, ne primatum perderet vel episcopatum, timuit. Corpore autem etiam boni illi pastores Apostoli in persecutione fugerunt, nec ideo tamen oves Christi cura et animo reliquerunt. Si ergo et tu pastor esses, prius in lupi parte non esses; deinde imperium Domini tui, qui servos suos fugere in persecutionibus jussit, per os cujuslibet etiam peccatoris obedienter audisses, nec contra Dominum tuum argumentareris et diceres, Factor legis tantum debet audiri, quia Paulus apostolus dicit,

“Non auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur.”