CAPUT XVII.

18. Quid in aliam sententiam verba manifesta convertitis? Auditores legis et non factores apud Deum justos negavit; ab hominibus, quando verum dicunt, audiri non prohibuit; ne, sicut tu, loqueretur contra Dominum suum dicentem de quibusdam, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, nolite facere: dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 3). Vides quemadmodum Christus et per homines auditores et praedicatores legis et non factores, alios eam tamen audire praecepit, et ejus esse factores: et tu dicis, Factor legis tantum debet audiri; et volens redarguere quasi persecutorem tuum, loqueris adversus Creatorem tuum. Peccatori quidem dicit Deus, Utquid tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum (Psal. XLIX, 16)? Sed ideo, quia illi nihil prodest, qui dicit, et quod dicit non facit. Prodest autem illi qui etiam per malum bonum audit, et quod audit facit. Non est quidem speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV, 9): sed speciosa est in vita moribusque factoris, etiamsi hanc audierit ex ore peccatoris. Quantumlibet ergo existima Tribunum esse peccatorem, et legis non esse factorem: obedienter tamen audi, non istum, sed illum etiam per istum qui dicit, Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam (Matth. X, 23). Quid statis? audite et fugite; Christus hoc imperat, non Tribunus. Nisi forte respondes et dicis, Ait quidem Christus, Si vos persecuti fuerint in ista civitate, fugite in aliam: sed quare de ista civitate discedam, quando nec iste meus est persecutor, nec ego Christi sum auditor? Ac per hoc si manseris, lupus es saeviens; si fugeris, lupus es timens. Et quoniam sponsus dicit, Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra in mulieribus, exi tu in vestigiis gregum tuorum, et pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum (Cant. I, 7): etiamsi te pastorem esse gloriaris, tamen quia de ovili dominico existi, haedos tuos pascis; non oves Christi.