CAPUT XVIII.

19. Verba Epistolae: Deinde, inquit, quae loca erunt, quae in hac persecutionis procella, undique perturbata tranquillitate , servandos tanquam in portum recipiant sacerdotes, quando Dominus dixerit,

“Cum vos persequi coeperint in hac civitate, fugite in aliam?”

Tute tunc fugiebant Apostoli, quia neminem pro eis proscribi jusserat Imperator. Nunc vero Christianorum receptores proscriptionibus territi , pericula formidantes, non solum non recipiunt, verum etiam videre timent quos tacite venerantur. Ad haec responsio: Hoc plane laudo, quod agnoscitis vos; sed quod non vos corrigitis, doleo. Quid enim hac tua professione manifestius, qua declaras satis, non vos ad eorum pertinere consortium, quibus Dominus ait, Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam? Nempe hoc est quod paulo ante dixi, posse te mihi verissime respondere si dicas, Nec iste meus est persecutor, nec ego auditor sum Christi. Ecce hoc apertissime dicis. Quomodo enim es auditor Christi, cum ille suis auditoribus, hoc est, sectatoribus promittat, usque in finem saeculi non defuturas ad quas confugiant civitates, quandocumque persecutionem passi fuerint, dicens, Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam: amen dico vobis, non consummabilis civitates Israel donec veniat Filius hominis? Tu autem in hac persecutione, quam vos querimini perpeti, jam deesse vobis dicis loca, quo fugere, et ubi tanquam in portu possitis ab hac tempestate requiescere; loquens contra promissionem Christi, qui dicit non defuturas civitates quo fugiant sui qui persecutionem patiuntur, donec veniat, id est, usque ad consummationem saeculi. Quia ergo ille hoc promisit suis, quod vos non invenitis; profecto ille mentitur, si vos ejus estis: sed quia ille non mentitur, vos ejus non estis. Ac per hoc nec Tribunus cui rescribis, persecutor est vester; sed persecutor persecutoris vestri, hoc est erroris vestri, quo compulsi talia facitis, ut de illorum genere sitis, de quibus scriptum est, quod persecutionem passi sint ab ipsis factis suis (Sap. XI, 21). Proinde si intelligatis quid in vobis qui vos diligunt, persequantur; ipsa sine dubio, a quibus persecutionem patimini, facta mala vestra fugietis, et conjungemini eis qui ut vos liberent, persequuntur vestros persecutores: non enim nisi vestros persequuntur errores.