|
20. Verba Epistolae: Per opificem,
inquit, rerum omnium Dominum Christum omnipotens Deus fabricatum
hominem ut Deo similem, libero dimisit arbitrio. Scriptum est enim,
|
“Fecit Deus hominem, et dimisit eum in manu arbitrii sui”
|
|
(Eccli. XV, 14). Quid mihi nunc humano imperio eripitur,
quod largitus est Deus? Adverte, vir summe, quanta in Deum
sacrilegia perpetrentur, ut quod ille tribuit, auferat humana
praesumptio, et pro Deo se id facere inaniter jactet. Magna Dei
injuria, si ab hominibus defendatur. Quid de Deo aestimat, qui eum
violentia vult defendere, nisi quia non valet suas ipse injurias
vindicare? Ad haec responsio: Secundum istas vestras fallacissimas
vanissimasque rationes, habenis laxatis atque dimissis humanae
licentiae impunita peccata omnia relinquantur, nullis oppositis
repagulis legum nocendi audacia et lasciviendi libido bacchetur; non
rex suum regnum, non dux militem, non provincialem judex, non dominus
servum, non maritus uxorem, nec pater filium a libertate et suavitate
peccandi minis ullis poenisve compescat. Auferte quod sana doctrina
pro sanitate orbis terrarum sapienter per Apostolum dicit, et ut
confirmetis in arbitrio tanto pejore, quanto liberiore, filios
perditionis, delete quod ait Vas electionis: Omnis anima
potestatibus sublimioribus subdita sit; non est enim potestas nisi a
Deo. Quae autem a Deo sunt, ordinata sunt. Quapropter, qui
resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt,
ipsi sibi judicium acquirunt. Principes enim non sunt timori boni
operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et
habebis laudem ex illa. Dei enim minister est, vindex in iram ei qui
male agit (Rom. XIII, 1-4). Delete ista, si potestis;
aut ista, sicut facitis, si non potestis delere, contemnite. Habete
de his omnibus pessimum arbitrium, ne perdatis liberum arbitrium. Aut
certe, quia sicut homines hominibus erubescitis, clamate, si
audetis: Puniantur homicidia, puniantur adulteria, puniantur caetera
quantalibet sceleris sive libidinis facinora seu flagitia; sola
sacrilegia volumus a regnantium legibus impunita. An vero aliud
dicitis, cum dicitis; Magna Dei injuria, si ab hominibus
defendatur. Quid de Deo aestimat, qui eum violentia vult defendere,
nisi quia non valet suas ipse injurias vindicare? Haec dicentes, quid
aliud dicitis, nisi, Nulla hominis potestas contradicat atque
obstrepat nostro libero arbitrio, quando injuriam facimus Deo? O
dolor! Fraudata sunt tali magisterio tempora antiqua, quoniam nondum
eras natus, quando sanctus Moyses injurias suas lenissime pertulit,
Dei vero severissime vindicavit. Tu autem doctor haeretica
praesumptione invidiosissime clamas,
|
“Fecit Deus hominem, et
dimisit eum in manu arbitrii sui.”
|
|
Quid mihi nunc humano imperio
eripitur, quod largitus est Deus? Hoc videlicet flagitans, ut ad
faciendas injurias Deo, qui cum libero arbitrio fecit hominem,
liberum arbitrium tibi relinquatur ab homine. Sed illi etiam qui
decreto Nabuchodonosor regis, proposita poena interitus sui et
dispersionis domorum suarum, a blasphemando Deo Sidrach, Misach,
et Abdenago, terribiliter prohibebantur, et acriter si contemnerent
plecterentur (Dan. III, 96), dicere potuerunt quod ipse
dixisti: Magna Dei injuria, si ab hominibus defendatur. Quid de
Deo aestimat, qui eum violentia vult defendere, nisi quia non valet
suas ipse injurias vindicare? Haec verba tua prorsus etiam illi dicere
potuerunt, et fortasse dixerunt; et si non eadem libertate, non
dissimili vanitate.
21. Datum est ergo homini quando creatus est, liberum arbitrium;
sed ut, si esset malefaciens, fieret patiens. Denique illi primi
homines cum peccassent, morte damnati sunt; et priusquam mors eis
extrema etiam corporis suppleretur, in exsilium de paradiso missi
sunt. Mitiora in vos constituit Imperator, propter mansuetudinem
christianam; exsilium vobis voluit inferre, non mortem: sed vos
homines docti considerantes quid debeatur merito, et quid minus sit in
supplicio, non de judicio illius, sed de vestro additis mortem.
Nolite perire in aeternum, dum vobis hoc tempore ad offendendum Deum
concedi ab hominibus vultis liberum arbitrium. Audi Apostolum, et
nabebis magnum compendium, quo tibi regia potestas nocere non possit:
Bonum fac, et habebis laudem ex illa. Ex illa et ante nos justi
habuerunt laudem, non solum qui regibus religiosis fideliter
paruerunt, verum etiam qui reges impios pro Dei veritate adversarios
pertulerunt: illi laudem obauditionis , utrique tamen ex illa, sed
bonum faciendo, non potestatibus resistendo. Quod autem vos facitis,
non solum bonum non est, sed grande malum est, unitatem Christi
pacemque conscindere, contra promissa evangelica rebellare, et
adversus eum de quo dictum est, Dominabitur a mari usque ad mare, et
a flumine usque ad terminos orbis terrae (Psal. LXXI, 8); hoc
est, adversus verum et summum regem Christianorum, tanquam civili
bello christiana signa portare. Sufficiat ergo vobis ad occasionem
correctionis, quod pro tam magnis malis vestris longe mitiora et minora
recepistis, si non vobis ultro quod non Imperator constituit
ingeratis: et nolite ad impunitatem licentiosam liberum arbitrium vobis
ab hominibus velle concedi, ne in ipsius Dei manus infelicius
incidatis. Nam et majores vestri judicaverunt in hujusmodi injuriis
Dei liberum hominis arbitrium non relinquendum a regibus impunitum;
quia licet haberent causam malam, Caecilianum tamen episcopum
persequendo usque ad imperatoris Constantini judicium perduxerunt.
|
|