CAPUT II. |
3. Verba Epistolae: Religionis tuae scripta percepi per eos, quos et moribus et instituto suo cunctis charos esse manifestum est. Ad haec responsio: Neque hoc discutiam quomodo dixeris, Religionis tuae, homini quem potius irreligiosum putas. Reddidisti quippe honorificentiam, sicut reddendam existimasti: quia ille te honorificentius tractavit in litteris quas ad te dedit, quam catholicus haereticum debuit, putans tuam mentem tali fieri sermocinatione sanabilem. |