CAPUT XX.

22. Verba Epistolae: Nostram vero fidem, inquit, quam Dominus Christus Apostolis dereliquit, solae nobis istae persecutiones gravissimam reddunt,

“Felices, inquit, eritis, cum vos persecuti fuerint homines, et maledixerint, et dixerint adversus vos omne nequam propter Filium hominis: gaudete, et exsultate, quia merces vestra multa est in coelis. Sic enim persecuti sunt et Prophetas qui ante vos fuerunt, patres eorum”

(Matth. V, 11, 12). Si tantum solis Apostolis dictum est, usque ad ipsos fides habuit praemia; et quid proderat postea credituris? Unde constat omnibus dictum. Deinde dicit apostolus Paulus:

“Qui volunt in Christo sancte vivere, persecutionem patiantur necesse est”

(II Tim. III, 12). Hoc autem in Evangelio Dominus dixit:

“Veniet hora ut omnis qui interficit vos, putet se victimam dare Deo; sed haec facient, quia non cognoverunt Patrem neque me”

(Joan. XVI, 2, 3). Ad haec responsio: Recte ista dicerentur a vobis quaerentibus martyrum gloriam, si haberetis martyrum causam. Non enim felices ait Dominus qui mala ista patiuntur, sed qui propter Filium hominis patiuntur, qui est Christus Jesus. Vos autem non propter ipsum patimini, sed contra ipsum. Patimini quippe ideo, quia non ei creditis; et toleratis ideo, ne credatis. Quomodo ergo vos eam fidem tenere jactatis, quam Dominus Christus Apostolis dereliquit? An usque adeo caecos et surdos vultis esse homines, ut non legant, non audiant Evangelium, ubi noverint quam fidem de sua Ecclesia Dominus Christus Apostolis dereliquit: ex qua divisi atque separati, nihil aliud facitis quam contra verba capitis et corporis rebellatis; et tamen propter Filium hominis ac fidem quam reliquit Apostolis, vos persecutionem sustinere jactatis? Omittamus alia, et novissima verba ejus in terris audiamus, ubi videamus quam fidem de Ecclesia reliquit Apostolis, quale testamentum quodam modo fecerit, non vitam finiturus, sed sine fine victurus; non mittendus in sepulcrum, sed ascensurus in coelum. Surgens enim a mortuis posteaquam apparuit discipulis suis intuendus oculis manibusque tractandus: Oportebat, inquit, impleri quae scripta sunt in Lege, et Prophetis, et Psalmis de me. Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat pati Christum, et resurgere tertio die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 44-47). Itemque in monte Oliveti, postquam nihil ulterius in terris positus dixit, sed quod maxime fuerat necessarium, hoc commendavit extremum. Multi quippe erant futuri per universas partes terrae, vindicaturi sibi nomen Ecclesiae, et contra universam domum quae per universam terram cantat canticum novum, de quo scriptum est, Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra (Psal. XCV, 1); de suarum quisque ruinarum angulis latraturi. Aliud namque Apostoli audire cupiebant, et quod illis maxime fuerat necessarium, non quaerebant. Dic nobis, inquiunt, si in tempore hoc praesentaberis, et quando regnum Israel? At ille: Non est, inquit, vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate; sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in totam Judaeam et Samariam, et usque ad terminos terrae. His dictis nubes suscepit eum (Act. I, 6-9). Nihil ulterius verbis addidit: hoc tanto tenacius, quanto posterius, audientium mentibus fixit. Hanc sponsam suis amicis sponsus abiens commendavit. Hanc ergo de sancta Ecclesia discipulis dereliquit . Huic fidei, Donatistae, resistitis, et pro fide quam Dominus Christus reliquit Apostolis, vos persecutionem ferre contenditis. Huic hominis Filio, qui Ecclesiam suam incipientem ab Jerusalem, et per omnes gentes fructificantem atque crescentem, tanta diligentia commendavit, mira caecitatis impudentia contradicitis, et propter Filium hominis vos mala sustinere clamatis. An hoc fortassis ideo dicitis, quia vobis alium filium hominis invenistis, cujus nomine vocitemini, de cujus parte dicamini? Erratis, non est ipse: quando propter Filium hominis pati persecutionem felicitatis esse dicebat, se ipsum ille sponsus, non adulterum praedicabat.

23. Et nos confitemur, ut dicitis, non solis Apostolis esse dictum, Beati eritis, cum vos persecuti fuerint homines. Ad omnes enim hoc pertinet, non qui post illos quamlibet persecutionem passi sunt, sive patiuntur, sive qui passuri sunt; sed qui propter justitiam, sicut et ipsi. Nam hoc paulo superius dixerat: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quia ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 11, 10). Deinde ista subjunxit, quae commemorare et frustra vobis usurpare voluistis. Frustra enim beatitudinem istam pertinere ad vos putatis, quando in vobis justitiam cui praemium debeatur, non demonstratis: quin imo e contrario etiam pro iniquitate patimini, minus ab aliis, plus a vobis, ut ante Dei judicium quod futurum est, etiam, ipsi vobis quod meremini ex aliqua parte reddatis. Unde quia tu ipse dixisti, non hoc solis Apostolis, sed omnibus dictum, ne usque ad illos fides praemia habuisse videretur: sicut hoc ergo non solis Apostolis, sed omnibus dictum est, qui etiam post illos propter justitiam fuerant mala quaecumque passuri; sic etiam omnibus illud dictum est, Si vos persecuti fuerint in ista civitate, fugite in aliam (Matth. X, 23). Quare hoc non facitis, si ad eorum societatem quibus haec dicta sunt pertinetis? Quod quidem et si feceritis, non ideo pertinebitis: quia et latrones hoc facere possunt, quos inquiri leges publicae jusserunt. Verumtamen quia hoc facere non vultis, de compendio vos ad istos quibus haec dicta sunt, non pertinere monstratis. Et ut vos multo manifestius ipsa excusatio vestra ab illo numero verorum Christianorum ostendat alienos, loca quo confugiatis, quae ille usque in finem saeculi non defutura promisit, vobis deesse jam dicitis; nullo modo illum quod falsa promiserit convincentes, sed vos ad eorum consortium quibus hoc promisit non pertinere monstrantes, et ideo non veraces martyres, sed haereticos vos esse fallaces. Quid vobis ulterius dicamus, quando lingua vestra vos vincit?