CAPUT XXI.

24. Nam et illud quod addidisti dixisse Apostolum, Omnes qui in Christo pie vivere volunt, persecutiones patiantur necesse est: non quidem ille dixit, necesse est; sed, Omnes, ait, qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patientur (II Tim. V, 12). Sed vos ad istos non pertinere quis dubitat? Si enim et vos estis, de quibus hoc dixit Apostolus, quare non facitis quod ipse fecit Apostolus? Nam si portae adversus vos clauderentur, per murum submitti debuistis, ut manus persequentium fugeretis. Patent portae, et exire non vultis. Quam persecutionem patimini, nisi a vobis? Diligit vos persecutor vester, et persequitur vos furor vester. Ille ut fugiatis cupit, iste ut pereatis impellit. Sic autem intelligitis quod ait Apostolus, Omnes qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patientur, ut majores vestros sub apostata imperatore Juliano non pie vixisse vobis necesse sit confiteri. Nam quisquis illo tempore donatista factus est, donec adversus vestrum rursus errorem pia christianorum Imperatorum cura consurgeret, si ante defunctus est, non pie vixit, quia non est passus persecutionem. Si autem hoc propterea dixit Apostolus, quia sicut alibi scriptum est, Tentatio est vita hominis super terram (Job VII, 1); nec cessat pios verosque Christianos non solum adversitatis infestatione, verum etiam prosperitatis se ductione tentare, ut animus humanus aut afflictione succumbat, aut elatione vanescat: profecto quamdiu hic vivitur, omnes qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patientur, ut aut victi comprehendantur a diabolo, aut probati diabolum vincant: quos autem comprehensos captivosque jam possidet, non ut obtineat persequitur, sed quia obtinet utitur.

25. Porro, si persequi tantummodo ille dicendus est, qui dolore aliquo excruciat, seu vult tenere ut excruciet; non tibi videatur excruciator cordis levior esse quam corporis, et considera qualem persecutionem patiebatur, qui dicebat in Psalmo, Vidi insensatos, et tabescebam (Psal. CXVIII, 158). Hanc persecutionem Lot justus patiebatur in Sodomis, etiam priusquam in domo ejus angeli hospites ejus, cum homines putarentur, a Sodomitis appeterentur ad stuprum (Gen. XIX). Justus enim eos tam publice turpes, et ante suae domus injuriam sine magno cordis cruciatu videre non poterat.