|
Unde inter suas persecutiones etiam talia
commemorat apostolus Paulus, dicens: Quis infirmatur, et ego non
infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI,
29)? Proinde, quanto major est in nobis charitas Christi, tanto
majore cum dolore animi vos videmus habere Sacramenta Christi, et
separari a membris Christi, et rebellare contra pacem Christi. Sed
quamdiu in hoc corpore vivitis, spes nobis aliqua de vobis datur: cum
vero jam in illa dissensione morimini, multo amarius vos dolemus. Jam
porro quando vos ipsos necatis, vel irruendo armis alienis, vel
praecipitiis et submersionibus et ignibus vestris, satis dici non
potest quanto nos moerore crucietis. Plus quippe impius Absalon
patrem sanctum David exstinctus, quam rebellis afflixit (II Reg.
XVIII). Vivum namque eum comprehendi cupiebat, ut qui malitia
grassabatur, poenitentia sanaretur. Erat ergo ille persecutor
patris, non solum populum Dei dividendo, nec solum contra Dei legem
et contra legitimum patris regnum arma portando atque bellando: sed
multo amplius persecutus est cor paternum, in illa impietate moriendo.
Denique illum pater optimus pessimum filium, quem non desperando non
defleverat vivum, spe finita flevit occisum. Discit ergo quid sit
quod Apostolus ait, Omnes qui volunt in Christo pie vivere,
persecutionem patientur. Si Catholicorum domus Donatistae non
diripuissent, si catholicas ecclesias non incendissent, si
Catholicorum codices sanctos in ipsa incendia non misissent, si
Catholicorum corpora non immanissimis caedibus afflixissent, si
Catholicorum membra non praecidissent, si oculos non exstinxissent,
si denique Catholicos non crudeliter occidissent: hanc solam nos a
vobis gravissimam persecutionem perpeti verissime diceremus, quia
videmus vos insensatos, et tabescimus; quia infirmatos, et
infirmamur; quia scandalizatos, et urimur; quia perditos, et
lugemus. Haec mala vestra, quae vos in aeternum interitum mittunt,
amarius nos persequuntur, quam illa quae a vobis nostris corporibus,
vel rebus, vel domibus aut basilicis inferuntur. Minus persequimini,
cum in nos saevitis, quam cum vos peritis. Denique in illa
persecutione qua in nos saevitis, cum laude gaudemus: in hac autem qua
vos peritis, si gavisi fuerimus, vobiscum perimus. Sed quamdiu in
hac carne vivitis, de vobis desperare non possumus: cum vero in hac
impietate morimini, maxime cum vos ipsos horrenda caecitate furoris
occiditis, amarissimam tristitiam nostram illud tantummodo consolatur,
quod consolatum est sanctum David, in unitate scilicet Dei populus
congregatus, qui fuit scelerati filii tyrannide divisus. Tolerabilius
enim longe pauciores pertinacissimi vestri suis praecipitiis vel
submersionibus vel ignibus pereunt quam innumerabiles populi illis eorum
salutem impedientibus, incendio cum illis aeterni ignis ardebunt.
Nunquam igitur Ecclesiae Christi defuit aut deerit, unde, secundum
Apostolum, qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem
patiantur, aut impiorum malitiam sustinendo, cum innoxie vivunt; aut
eos dolendo, cum pereunt.
|
|