|
26. Nolite itaque falli, quod vobis
dictum sit, Veniet hora quando quis vos occiderint, putent se
officium facere Deo: aut sicut tu hic testimonium posuisti, putent se
victimam dare Deo. Non quidem hoc esse dictum de persecutionibus quas
Gentes Ecclesiae fecerunt, manifestum est. Diis enim suis
plurimis, qui utique non sunt, deputaverunt se Gentiles officium
facere, cum hoc facerent uni Deo. Unde hoc idem quod Dominus
praedixit suis, aut per Judaeos impletum est, qui sanctum Stephanum
et multos alios occiderunt, dum putabant se officium Deo facere,
quoniam unum verum Deum colere videbantur: aut etiam nobis, id est
Catholicis dictum est de diversis haereticis usquequaque furentibus,
qui ubi possunt, et quando possunt, et quomodo possunt, occidendo
Catholicos, putant se officium Deo facere; maximeque de vobis, qui
praecipuum vobis nomen fecistis in Africa de talibus victimis. Nam si
vobis dictum esset, non utique vos ipsi occideretis, sed exspectaretis
a nobis potius occidi, qui putamus nos, ut dicitis, cum id facitis,
officium Deo facere. Nunc vero cum festinatis ad mortem, ne a
nostris teneamini; vivere metuimus, non occidi; quia erubescitis
corrigi, aut de vestro convinci . An forte vos estis ad quos utrumque
pertineat, quia cum occidimini et vos a vobis, putatis vos officium
Deo facere, et has ei victimas de vobis dare? Ad vos ergo pertinet
quod sequitur, atque abs te commemoratum est. Mox enim Dominus
adjunxit, et ait, Sed haec facient vobis, quia non cognoverunt
Patrem neque me (Joan. XVI, 2, 3). Cum itaque vos ipsos
occiditis, putantes vos officium Deo facere, nec Patrem
cognovistis, quem non audistis dicentem, Fugite .
|
|