CAPUT XXIV.

27. Verba Epistolae: Sed belliferae, inquit, pacis cruentaeque unitatis se incolas jactant. Audiant Dominum dicentem,

“Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis: non sicut saeculum dat, ego do vobis”

(Id. XIV, 27). Saeculi enim pax inter animos gentium dissidentes armis et belli exitu foederatur: Domini Christi pax salubri lenitate tranquilla, volentes invitat, non cogit invitos. Ad haec responsio: Vos quidem belliferam pacem et cruentam unitatem facere cupitis, aut violentis mortibus nostris, aut voluntariis mortibus vestris; non imputantes vobis quod facitis nobis, et imputantes nobis quod facitis vobis. Sed nos et quod facitis nobis cogimur sustinere, et quod vobis facitis, nihil possumus quam dolere; dum tamen fiat pax et unitas Christi propter salutem multorum sicut fit in plurimis, etiamsi propter furorem paucorum non fit in omnibus. Nam si non invido, sed fideli oculo velletis attendere, videretis quam vera pace atque unitate Christi gaudeant, qui ex vobis ad nos venerunt, tot tantorumque populorum agmina, in quibus etiamsi adhuc sunt nonnulli ipsa novitate turbati, et ipsi paulatim ab hac infirmitate sanantur. Et si ficti aliqui perseverant, non utique propter ipsos non fuerant colligendi quos videmus veraces, quorum quidam in regionibus vestris, etiam quibusdam nostris majores apparuerunt, quando vobis illa perditionis libertate concessa, ad vos redire noluerunt. Debebamus ergo ne perderemus istos, colligere et fictos, quia in Evangelio legitur, servos ad nuptias Domini sui congregasse convivas bonos et malos: maxime quia vos de area dominica superbiae spiritus tanquam improbus ventus, ante tempus ventilationis excussit, unde vos ad illam, quantum opitulante Deo possumus, revocare conamur. Et utique nostis quemadmodum scopis diligentiae frumentum simul etiam cum terra trahitur, quando in aream revocatur.