CAPUT XXV.

28. Quod autem vobis videtur, invitos ad veritatem non esse cogendos, erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei, qui eos volentes facit dum coguntur inviti. Numquid enim poenitentiam Ninivitae inviti egerunt, quia hoc rege suo compellente fecerunt? Jam enim propheta iram Dei universae civitati eam triduo perambulans praenuntiaverat (Jonae III). Quid igitur opus erat regis imperio, ut humiliter supplicaretur Deo, qui non intuetur ora, sed corda; nisi quia erant in eis quidam qui nec curarent, nec crederent praedicta divina, nisi territi potestate terrena? Ista igitur jussione regiae potestatis, contra quam voluntarius fit vester occasus, multis ad salutem quae in Christo, praestatur occasio; qui et si violenter adducuntur ad coenam tanti patrisfamilias, et compelluntur intrare, intus tamen inveniunt unde se laetentur intrasse. Utrumque enim futurum Dominus ipse praedixit, et utrumque complevit. Nam reprobatis quibusdam, qui utique intelliguntur Judaei, quia ipsi per Prophetas antea fuerant invitati, et ad horam excusare maluerunt; ait dominus servo suo: Exi in plateas et vicos civitatis, et pauperes ac debiles, et caecos et claudos introduc huc. Et ait servus domino: Factum est ut imperasti, et adhuc locus est. Et ait dominus servo: Exi in vias et sepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea (Matth. XXII, 9, 10, et Luc. XIV, 21-23). Intelligimus vias, haereses; schismata, sepes. Viae quippe hoc loco significant diversas opiniones, sepes autem perversas opiniones. Quid ergo miramini, si non corporalis cibi, sed spiritualis fame moritur, quisquis ad istam coenam nec libenter introductus, nec violenter impulsus ingreditur?