|
29. Verba Epistolae: Odio, inquit,
saeculi gaudemus, in ejus pressuris non succumbimus, sed laetamur.
Mundus hic non potest servos Christi diligere, qui Christum
cognoscitur non amasse, Domino ipso dicente, Si saeculum vos odit,
scitote quia me primum odio habuit quam vos: si me persecuti sunt, et
vos persequentur. Ad haec responsio: Quo gaudentes odio saeculi,
pressuris ejus non succumbitis, sed laetamini, cum vos ipsos velitis
occidere, ne molestias qualescumque patiamini; et mori eligitis; non
ab aliis occisi pro veritate Christi, sed a vobis ipsis pro parte
Donati? Ista Circumcellionum est insania, non martyrum gloria.
Cum itaque appareant facta vestra, quid vobis verba usurpatis aliena?
Mundus iste, inquit, non potest servos Christi diligere; qui
Christum cognoscitur non amasse. Non ergo ad mundum istum pertinemus
nos, quia diligimus vos. Sed servi Christi vos non estis, qui malum
pro bono retribuentes, et malitiam vestram quando in nos exercere non
potestis, in vos retorquentes, nec nos diligitis, et vos occiditis.
Dominus autem quando dixit, Si saeculum vos odit, scitote quia me
priorem vobis odio habuit: si me persecuti sunt, et vos persequentur
(Joan. XV, 18, 20); non vobis, sed illis dixit quibus
praecepit, ut si eos persequerentur in ista civitate, fugerent in
aliam: quod vos non facitis. Illis dixit, ad quas civitates
confugerent usque in finem saeculi non defuturas (Matth. X,
23), quas vos querimini vobis jam deesse, nec vultis fateri eos
quibus haec dicta sunt vos non esse.
|
|