CAPUT XXVII.

30. Verba Epistolae: Sed et si persecutio conquiescat, inquit, unde martyrum numerus adimpletur, Joanne dicente, Vidi, inquit, animas occisorum sub ara Dei exclamantium et dicentium, Quamdiu, Domine, non judicas et vindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant super terram? Et acceperunt singuli stolas albas, et dictum est eis, ut requiescerent adhuc paucum tempus, donec impleatur numerus fratrum vestrorum , qui incipient interfici, sicut et ipsi (Apoc. VI, 9-11). Ad haec responsio: Si sub ara Christi martyres esse velletis, non vos ipsos incendendo sacrificium diabolo faceretis. Quis enim gaudet de isto furore vestro, nisi diabolus, qui eum vobis inspirat, et qui sunt ex parte illius? Ipse est qui illum puerum de quo in Evangelio legimus, mittebat aliquando in aquam, aliquando in ignem (Matth. XVII, 14): ipse et illum gregem porcorum praecipitem fluctibus mersit (Id. VIII, 32). Ipse, ut se de pinna templi praecipitaret, etiam ipsi Domino audacissima tentatione suggessit (Id. IV, 5, 6). Ad diabolum sine dubio pertinetis, cum tria genera mortis, aquam, ignem praecipitium in vestris mortibus frequentatis. Si enim mentes non dementia perderetis, ista ipsa verba quae de sancto libro posuisti, ab isto interitu quem vobis ingeritis, vos revocare deberent. Quid enim animae martyrum sub ara Dei dicunt? Quamdiu, Domine, non judicas et vindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant super terram? Vindicari poscunt sanguinem suum, in eis utique a quibus fusus est: numquid in aliis? Ac per hoc vindicabitur vester in vobis.

31. Quid est autem stultius, quam quod putatis prophetiam istam de martyribus, qui futuri praedicti sunt, nonnisi in Donatistis esse completam; quasi posteaquam hoc scripsit beatus Joannes, nulli martyres sint occisi, quousque exsurgeret pars Donati; qui si quando alios non possunt, se ipsos occidunt; qui faciunt opera latronum et daemonum, et gloriam sibi vindicant martyrum? Quod si tanto temporis intervallo, id est, a Joanne usque ad istos nulli occisi essent martyres veri; ut nihil aliud, vel temporibus Antichristi diceremus futuros, in quibus ille martyrum numerus compleretur, nec tamen istos vel alieni vel sui sanguinis reos accrescere numero verorum martyrum crederemus, quibus dictum est ut requiescerent parvum tempus, donec impleretur numerus fratrum ipsorum, qui inciperent interfici, sicut et ipsi, ab aliis utique, non a se ipsis sicut isti, et ideo isti non sicut ipsi. Possumus etiam verissime dicere, ipsos quoque Donatistarum temporibus Catholicos quos occidunt, ad supplementum illius numeri pertinere. Sed cum post apostolum Joannem, qui futura illa conscripsit, tanta strages martyrum interficientibus impiis usquequaque in tam multis gentibus facta sit; quid sibi volunt isti suarum animarum extortores, et alienarum tortores ut quod de martyribus sanctis legunt esse praedictum, de se jactent esse completum? Praeparate vos potius, ut vester sanguis, non in eis qui vos vel comprehendere vel fugere cupiunt ut vivatis, sed in vobis potius vindicetur. An forte ne hoc fiat, ideo non eum funditis, sed aut praecipitio colliditis, aut unda suffocatis, aut in cinerem convertitis? Sed erratis; vindicabitur in vobis, quocumque modo perimatur a vobis. In vobis enim vindicaretur, si non in Ecclesia Christi, sed in parte Donati ab aliis funderetur. Itane vos clamabitis ad Deum, ut vindicet sanguinem vestrum, et exaudiet vos, nisi damnaverit vos? Quomodo enim vindicetur, nisi qui eum ausus est trucidare damnetur? In hac ergo voce non estis nisi accusatores vestri, quia vos estis rei sanguinis vestri. Nec Deus nisi vos damnabit, quando a vobis vel collisum, vel suffocatum, vel exustum, vel quocumque pacto trucidatum, vel si hoc elegeritis, effusum sanguinem vestrum vindicabit.