CAPUT XXVIII.

32. Verba Epistolae: Annon ista, inquit, persecutio est, quae tot millia innocentum martyrum arctavit ad mortem? Christiani enim secundum Evangelium spiritu prompti, sed carne infirmi (Matth. XXVI, 41), a sacrilega contaminatione caminorum reperto compendio suas animas rapuerunt, imitati presbyteri Raziae in Machabaeorum libris exemplum (II Machab. XIV, 41); nec frustra timentes. Quisquis enim in eorum manus inciderit, non evasit. Sed quantum velint faciant; quod certum est, Dei esse non possunt qui faciunt contra Deum. Ad haec responsio: Apertissime omnino, quam persecutionem patiamini, et verissime confiteris. Ipsa est enim de qua jam dixi, quae in sanctis Scripturis de quibusdam impiis satis evidenter expressa est, de quibus dictum est quia persecutionem patiuntur ab ipsis factis suis (Sap. XI, 21): quod quidem dici de vobis convenientissime potest, etiamsi vos aliorum manus propter vestra sacrilegia trucidarent. Nam et latrones et quilibet homines rei criminum capitalium, cum justis legibus puniuntur, non dicendi sunt persecutionem pati, nisi ab ipsis factis suis. Sed nunc plane cum parcente vobis mansuetudine christiana, ita in vos saevit vestra dementia, ut quemadmodum dicis, caminorum reperto compendio vestras animas rapiatis, omni modo vos a vobis ipsis pati persecutionem, nimia est impudentia, si negatis; quando vos utrumque completis, et unde juste pereatis, et quod peritis. Sic autem dicis tot hominum millia esse qui hoc faciunt, quasi non etiam ista sit non parva causa, cur ab hujusmodi magisterio vestro Africa liberetur. Eorum est enim hominum genus, cui hoc malum persuadere potuistis, qui solent haec et antea facere, maxime cum idololatriae licentia usquequaque ferveret, quando isti Paganorum armis festa sua frequentantibus irruebant. Vovebant autem Pagani juvenes idolis suis quis quot occideret: at isti gregatim hinc atque inde confluentes, tanquam in amphitheatro a venatoribus more immanium bestiarum venabulis se oppositis ingerebant, , furentes moriebantur, putrescentes sepeliebantur, decipientes colebantur. Praeter haec sunt saxa immania et montium horrida praerupta, voluntariorum creberrimis mortibus nobilitata vestrorum: aquis et ignibus rarius id agebant; praecipitiis greges consumebantur ingentes. Aetatis nostrae hominibus res notissimas loquor. Quis enim nescit hoc genus hominum in horrendis facinoribus inquietum, ab utilibus operibus otiosum, crudelissimum in mortibus alienis, vilissimum in suis, maxime in agris territans, ab agris vacans, et victus sui causa cellas circumiens rusticanas, unde et Circumcellionum nomen accepit, universo mundo pene famosissimum Africani erroris opprobrium?