|
4. Verba Epistolae: In quibus tam multa,
inquit, a tua Dignatione dicta sunt, quae nunc interim conticesco;
sed quoniam ingenii tui acumen minus advertit, quod nos in eodem
scripto nec innocentes plene, nec reos asserere potuisti. Ad haec
responsio: Quomodo non asseruit reos, quos dixit male congregatos?
Quomodo non asseruit reum, cum dixerit, quod te duce miserorum animae
nefando exitu periturae sint; adjiciens te intelligere debere, quanta
te et in hoc mundo invidia, et in illo ultimo judicio desperatio
poterit manere ? Quomodo non asseruit reum, quem sicut potuit
exhortatus est, ut imitandum aliorum secutus exemplum, dimisso errore
prioris haereseos, te ad unam et veram Dei conferas fidem?
Verumtamen non Tribuni verba defendere, sed haeretici refutare
suscepimus. Si quid ergo iste noster tanquam laicus militaris dixit
incautius, quis ei non ignoscat? quis Ecclesiae catholicae de verbis
ejus praejudicandum esse contendat? Tu perpensius considera quid
loquaris, quem pars Donati in nostra Collatione quae apud
Carthaginem facta est, sex aliis adjunctum, etiam defensorem suae
divisionis edidit.
|
|