CAPUT XXX.

34. Sane de Scripturis sanctis sagacissime inquirens, si quid proferre posses pro ista spontaneae mortis sententia insana, invenisse te aliquid putas, quia scriptum est in Evangelio: Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma (Matth. XXVI, 41): tanquam ideo se quisque occidere debeat, quia infirmus est. Ad passiones inter manus persequentium sustinendas non potuisti citius dicere falsos martyres vestros ex illorum esse numero, de quibus scriptum est, Vae iis qui perdiderunt sustinentiam (Eccli. II, 16)! et ad illos prorsus non pertinere quibus Dominus dicit, In vestra patientia possidebitis animas vestras (Luc. XXI, 19). De quibus autem legitur, Spiritus promptus est, caro autem infirma; somno non voluntario premebantur, non interitu voluntario necabantur. Diligenter lege, et quid loquaris attende. Ubi est quod Apostolus ait, Fidelis Deus qui non permittet vos tentari super id quod potestis; sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere (I Cor. X, 13)? Itane credendum non est huic apostolicae veritati, et inimicos debemus nos ipsos habere, quia inimicos non possumus alios sustinere? Absit hoc a cordibus christianis. Plane fideli Apostolo, imo ipsi fideli Deo, qui non sinit suos tentari supra quam ferre possunt, sed facit cum tentatione etiam exitum, ut possint sustinere, credant Catholici, non credant Donatistae; et ne semper ista non credant, non sint Donatistae. Quando enim desperatur in quibusque passionibus a Domino impetranda sapientia, et ideo quaeritur compendium caminorum, ubi se isti non quidem feris, ut ait beatissimus Cyprianus (Lib. de Laude Martyrii, ad Moysen et Maximum), sed tamen flammis objiciunt, quos nemo damnavit: non est hoc consilium, sed furor, non est sapientia, sed amentia. Habeant isti incendia sua, qui non dicunt de adjutorio Domini, Quoniam ab ipso patientia mea (Psal. LXI, 6).

35. Certe sanctus Job quando a capite usque ad pedes intolerabili vulnere putrescebat, et doloribus excruciabatur immanibus, hoc vestrum compendium habebat in promptu, quo se ab hujusmodi vita horrendis calamitatibus plena, in qua procul dubio manebat, nolebat eripere. Potestas utique aderat, sed justitia non sinebat . Secundum hoc enim dicit, Atque utinam possem me occidere, aut rogare alium ut faceret mihi hoc (Job XXX, sec. LXX)! Negavit se posse justus, quod per justitiam fieri non poterat. Eo loquendi modo et Apostolus ad Galatas dicit, Testimonium vobis perhibeo, quia, si fieri posset, oculos eruissetis et dedissetis mihi (Galat. IV, 15). Cur enim et hoc fieri non posset, nisi quia juste fieri nullo modo posset? Sic et Dominus cum per Angelos suos justum Lot de Sodomis exeuntem urgeret ut properaret in Segor: Non enim, inquit, potero facere rem, donec tu illo introeas (Gen. XIX, 22). Non posse se dixit, quod sine dubio poterat per potentiam, sed non poterat per justitiam. Posset enim patientissimus Job, ut nihil aliud, vel cibum vel potum non sumere, atque ita illam vitam aerumnosam horrendamque consumere: sed hoc juste facere non posset, quoniam nulli fas est se ipsum occidere; maxime cum, ut possit vivere, possit fugere. An hoc aliquis dubitaverit, quod ille vir sanctus, qui tam multa in suis doloribus loquebatur, rogare ut hoc sibi fieret, aliquem posset? Neque enim non, dolenti et putrescenti manus defuit ad perimendum, et lingua defuit ad rogandum. Certe vel ipsam conjugem suam poterat hoc rogare: quae tamen ut hoc fieret nec ipsa suggessisset, quae illum mori per ejus blasphemiam Deo irascente cupiebat; ideoque aliquid in Deum consilio nefando (Job II, 9), tamen ut ipse se occideret, ei dicere non audebat. Plus juris in vos diabolus habet, qui vobis tam facile persuadet, quod insipienti mulieri persuadere non potuerat, quam sibi ministram ad decipiendum virum, suis illi ablatis omnibus, reservavit. Dixit itaque se justus ille non posse aliquem rogare ut eum interficeret, etiam id ostendens utique non licere. Quod enim non potest juste, non potest justus: quoniam hoc decernendo prius amittit justitiam, ut quod non potest justus, possit injustus. Sic ergo dixit, Atque utinam possem me ipsum interficere! tanquam diceret, Atque utinam justum esset; tunc enim a justo fieri posset. Neque enim ut hoc posset quod non potest nisi injustus, injustitiam sibi optaret. Sed si fieri posset, hanc vellet esse justitiam: quod fieri quia non potuit, ut haec esset justitia, non potuit justus quod sola faceret injustitia. Ac per hoc non est injustum homini justo optare mortem, quando amarissima est vita: sed si Deus optatam non dederit, non erit justum nisi tolerare eam amarissimam vitam. Sicut a justo nec illud alienum est, ut optet vitam, quando amara mors imminet: sed cum se videt eam impetrare non posse, dicit quod nos in se transfigurans Dominus ait, Verum non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater (Matth. XXVI, 39). Haec autem illis dicenda sunt, quos ad mala gerenda quaerunt qui persequuntur, non quos ad bona participanda qui diligunt: eis, inquam, dicenda sunt ista, qui persecutionem patiuntur propter justitiam, non qui eam sibi faciunt propter injusittiam.