CAPUT XXXI.

36. Proinde etiam senior ille Razias, quem sibi isti exemplis sui sceleris destituti, de Machabaeorum libris (II Machab. XIX, 41) tanquam imitandum se invenisse gloriantur, hoc facere debuit, quod in eisdem Litteris leguntur septem illi fratres etiam exhortante matre fecisse (Id. VII), ut comprehensus, et a lege Domini sui non aversus, omne quod ei applicitum esset acciperet, et in dolore sustineret, et in humilitate sua patientiam haberet. Quocirca humilitatem inter manus inimicorum non valens ferre, non plane sapientiae, sed insipientiae dedit exemplum, non Christi martyribus, sed Donati Circumcellionibus imitandum . Verumtamen si diligentius consideremus, et ab isto apparetis alieni. Iste quippe cum jam comprehenderetur ab hostibus, non habuit liberam fugam; ideo se gladio percussit, et cum perimere non potuisset, de muro se praecipitavit. Deinde abruptam petram, cum jam vivere non posset, adhuc tamen spirans, et corpus impetu movens, currendo, licet exsanguis, obtinuit: ubi utraque manu producta sua intestina discerpsit, dispersit, occubuit: turba ita circumdatus ut evadere non posset, et si vivere posset. Vos igitur qui nec Dominum auditis dicentem, Fugite, nec imitamini Raziam, qui voluit, nec potuit fugere: profecto quia non habetis illum in praecepto, nec habetis istum in exemplo. Quid, quod iste Razias secundum vestram rationem sine dubitatione culpandus est? Dixisti enim propter evangelicam sententiam, ubi Dominus ait, Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma; vos ad caminorum fugisse compendium, quia videlicet infirmi estis perferre manus inimicorum, si ab eis comprehensi fueritis. Ergo illius qui se gladio graviter vulneravit, qui vulneratus murum petiit, qui se inde in cervicem praecipitem dedit, qui et postea potuit ad petram currere, in petra stare, intestina educere, carpere, spargere, numquid dici potest spiritus promptus, caro autem infirma; cujus non solum spiritus tam promptus apparuit, sed etiam caro tam firma, ut vix credibile sit eum facere voluisse ac valuisse quae fecit? Itaque vobis oportet iste displiceat, qui rationem vestrae infirmitatis sua firmitate perturbat. Porro si fugere valens, nec volens, in domum suam ligna congessisset, atque irruentibus inimicis ut eum comprehenderent, ignem supposuisset, seque cum suis aedibus concremasset, vobis quidem praebuisset exemplum, sed sibi acquisisset grande tormentum. Nunc enim quoniam fugere non valuit, aliquanto minus est fortasse sui sanguinis reus, quod sibi intulit mortem, quam comprehenso inimicus jam fuerat illaturus.

37. At enim sanctarum Scripturarum auctoritate laudatus est Razias. Quomodo laudatus? Quia fuit amator civitatis. Hoc potuit et carnaliter, civitatis videlicet illius terrenae Jerusalem, quae servit cum filiis suis; non autem illius quae sursum, liberae matris nostrae. Laudatus est, quia continentiam servavit in Judaismo: et haec sibi in comparatione justitiae Christianae damna et stercora fuisse dicit Apostolus (Philipp. III, 8). Laudatus est, quia pater Judaeorum appellabatur: hoc magis est, unde et illi tanquam homini subrepsit humilitatis impatientia, ut prius mori vellet quam hostibus subjici. Dictum est quod elegerit nobiliter mori: melius vellet humiliter, sic enim utiliter. Illis autem verbis historia gentium laudare consuevit, sed viros fortes hujus saeculi, non martyres Christi. Dictum est quod se viriliter de muro praecipitavit in turbas: nec nos dicimus eum hoc fecisse muliebriter. Quanqum vos qui multum exemplo isto profecistis, etiam feminas vestras hoc facere docuistis: sed fatemur hoc etiam ipsas non facere muliebriter, sed viriliter; non tamen salubriter, quia non fideliter. Ad extremum quod invocasse dictus est dominatorem vitae ac spiritus, ut haec illi iterum redderet, id est, vitam et spiritum; nec tunc aliquid poposcit, quo boni discernuntur a malis. Reddet enim haec Deus et his qui male egerunt, non in resurrectione vitae aeternae, sed in resurrectione judicii aeterni. Laudatus est itaque iste Razias amator civitatis, ut valde bene audiens, id est, bonae famae, quia pater Judaeorum appellatus est, et quod continentiam tenuerit in Judaismo. Istam vero ejus mortem mirabiliorem quam prudentiorem narravit quemadmodum facta esset, non tanquam facienda esset Scriptura laudavit. Nostrum est autem, sicut Apostolus admonet, omnia probare, quae bona sunt tenere, ab omni specie mala nos abstinere (I Thess. V, 21, 22).

38. Et hanc quidem Scripturam quae appellatur Machabaeorum, non habent Judaei sicut Legem, et Prophetas, et Psalmos, quibus Dominus testimonium perhibet tanquam testibus suis, dicens, Oportebat impleri omnia quae scripta sunt in Lege, et Prophetis, et in Psalmis de me (Luc. XXIV, 44): sed recepta est ab Ecclesia non inutiliter, si sobrie legatur vel audiatur, maxime propter illos Machabaeos qui pro Dei lege sicut veri martyres a persecutoribus tam indigna atque horrenda perpessi sunt ; ut etiam hinc populus christianus adverteret, quoniam non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis, pro quibus passus est Christus; si tanta patientissime pertulerunt pro lege quam dedit Deus per famulum hominibus illis, pro quibus nondum tradiderat Filium. Quanquam et iste Razias habeat quod legentibus prosit, non solum ut mens exerceatur recte judicando quod legit, verum etiam ut animus humanus, imo animus christianus adverteret, quanta ferenda sint ab inimicis ardore charitatis cum a se ipso iste timore humilitatis tanta pertulerit. Sed ardor charitatis de sublimitate descendit gratiae divinae, timor autem humilitatis ex amore accidit laudis humanae: et ideo ille certat per patientiam, hic autem peccat per impatientiam. Non itaque debemus quidquid in Scripturis etiam Dei testimonio laudatos homines fecisse legerimus, consentiendo approbare, sed considerando discernere, adhibentes judicium non sane nostrae auctoritatis, sed Scripturarum divinarum atque sanctarum: quae nos nec illorum hominum quibus illic bonum atque praeclarum testimonium perhibetur, omnia vel imitari vel laudare facta permittit, si quae non recte ab eis facta sunt, vel huic jam tempori non conveniunt. Sed de iis quae tunc fuerant recta, nunc non sunt, quid opus est aliquid in hac quaestione discutere; cum hoc unde agitur, ut sibi quis inferat mortem, maxime cui conceditur, vel potius qui compellitur vivere, in eis sit factis, quae nec poterant unquam recta esse, nec potuerunt, sicut satis jam demonstravimus?

39. Proinde, quomodolibet accipiatur a vobis hujus Raziae vita laudata, non habet mors ejus laudatricem sapientiam, quia non habet dignam Dei famulis patientiam: potiusque huic vox illa Sapientiae, quae non laudis, sed detestationis est, competit, Vae iis qui perdiderunt sustinentiam (Eccli. II, 16)! Nam si laudatorum facta omnia creditis imitanda, numquid melior est iste Razias quam David? Cur ergo ejus factum de aliena uxore appetenda, ejusque occidendo marito (II Reg. XI), nullus bonus sibi proponit, sed potius cavendum atque vitandum? Numquid melior est Razias quam Salomon? Placetne ergo vobis, ut ejus erga mulieres lasciviae, quarum seductionibus usque ad templa idolis fabricanda perductus est (III Reg. XI), imitandum proponamus exemplum? Numquid melior Razias quam Petrus apostolus, qui ubi dixit, Tu es Christus Filius Dei vivi, tam beatus a Domino appellatus est, ut claves regni coelorum accipere mereretur: nec tamen ideo creditur imitandus, ubi mox eodem momento reprehensus, audivit, Vade post me, satanas; non enim sapis quae Dei sunt, sed quae hominum (Matth. XVI, 17-23)? Atque ut haec taceam quae voce apertissima sancta Ecclesiae Scriptura culpavit, et ea dicam quae tantummodo ibi narrata atque conscripta sunt, nec de his est in alteram partem laudis aut reprehensionis lata sententia, sed quae nobis judicanda permissa sunt; numquid melior Razias quam Noe? Quis autem illum virum, quod jacuit ebrius (Gen. IX, 21), laudaverit sobrius? Numquid melior est Razias quam Judas patriarcha? Quis tamen eum approbet, cui placeat, quem non rectissime offendat in illa fornicatione, quandoquidem non ad suam nurum, quia hoc ignoravit, verumtamen ad eam quam meretricem putavit, ingressus est (Gen. XXXVIII)? Numquid melior est Razias, quam Samson? Audete itaque dicere, si potestis, illud quod in crinibus habuit virtutis magnum divinumque secretum, blandienti mulierculae fuisse prodendum. Nam illud quod cum inimicis occidit et se ipsum, quando super se atque illos dejecit domum, mortem quam mox ab eis fuerat perpessurus, communem voluit cum illis habere, quia non posset evadere (Judic. XVI). Quod quidem non sua sponte fecit, sed hoc spiritui Dei tribuendum est, qui usus est eo ut faceret quando illi adfuit, quod facere non poterat quando idem spiritus defuit. Sicut Abrahae factum quando filium voluit immolare, quod Deo jubente fuit obedientia (Gen. XXII), Deo non jubente quid fuit, nisi dementia?

40. His sacris Litteris eruditus beatus Cyprianus, in Confessione sua dixit, Disciplinam prohibere ne quis se offerat (In Actis passionis Cypriani martyris, quorum initium,

“Imperatore Valeriano”).

Videte quantum mali faciatis cum vos vultis occidere, qui estis indisciplinati etiamsi vos aliis hoc vobis facere cupientibus velletis offerre. Fugam praecipit quem vocatis Salvatorem, fugam permittit persecutor: quid ergo sequimini, ut vestris ignibus pereatis, nisi vestrum furorem? Et tamen dicis, Annon est ista persecutio, quae tot millia innocentum arctavit ad mortem? Ostendite quomodo sitis innocentes, qui Christum dividitis et vos occiditis. Ostendite quomodo arctemini ad mortem, quibus fuga et divinitus jubetur, et humanitus relaxatur. Ostendite quemadmodum caminorum compendio animas vestras a contaminatione rapiatis, quos potius caminorum sacrilegio tanquam diabolico sacrificio contaminatissimas facitis. Interrogate Christum, jubet vos fugere; interrogate Tribunum, permittit vos fugere. Si et ipsum Raziam interrogare possetis, responderet vobis, Ego non potui fugere. Vos ergo nec Christum salvatorem, nec Tribunum persecutorem, nec Raziam auctorem habetis.