CAPUT XXXII.

41. Quod autem dixisti, ut se ipsos vestri occiderent, non eos frustra timuisse, quoniam quisquis in nostras vel nostrorum manus incidit, non evasit. Quid evaserit, quaero? Si mortem, cur eam vobis infertis manibus vestris, si hanc timetis a nostris? Sed manifestum est non de morte vos dicere. Nam quantum cupiamus vos vivere, etiam ipsi scitis; ideo nos de vestra morte terretis. Proinde si communionem nostram dicis, neminem vestrum qui in manus nostras incidit evasisse, utinam verum diceres. Valde quippe feliciter non evaderent communionem quae offertur a Catholicis, ut evaderent damnationem quae paratur haereticis. Sed falsum esse quod dicis, vel ex vestro Emerito cogitare potuisti, qui cum venisset ad nos, facilius est veritate convictus, quam communicare compulsus. Sunt et alii fama quidem minores, sed stultitia pares. Quisquis enim fuit similis vanitatis, ut contra manifestissimam veritatem perversissima verecundia fieret pertinax, cum putari erubescit inconstans, expers a nobis catholicae communionis abscessit. Sed ideo dixisti, Quisquis in eorum manus incidit, non evasit; quoniam paucissimos apertissimae veritati perseveranter resistentes et discedentes latere arbitratus es. Sed Emerito fecisti secundum vos gravissimam injuriam, qui perdidit apud te duritiae suae laudem, tanquam frustra esse voluerit inter paucos veritati non consentientes, quia deputari meruit inter latentes. Quis nostrum non te credat invidere collegae? Aut si non invides, imitare. Veni ad nos et tu, sicut ipse; audi quod dicimus, sicut ipse; responde si potes, quod non potuit ipse. Si autem nec respondere, nec communicare volueris, discede, sicut ipse. Ecce ille de nostris manibus illaesus abscessit. Tu quare dicis, Quisquis in eorum manus incidit, non evasit? Ecce ille non sibi credidit loca defutura ubi posset latere: tu quare disponis ardere? Itane nondum vides vos esse potius qui non pertinetis ad Deum, et qui facitis contra Deum, non solum peste communi qua Christi unitati resistitis; sed etiam vos praecipue, qui huic tanto sceleri vestro, etiam vestras mortes addere festinatis?